Sirach · 40
Verses
⋯
Individual passages
1. Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave s...2. Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectation...3. a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terr...4. ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui...5. et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat sci...6. Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in ...7. Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in di...8. cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores ...9. Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fa...10. super iniquos creata sunt hæc omnia : et propter illos factus ...11. Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ ...12. Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit.13. Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut toni...14. In aperiendo manus suas lætabitur : sic prævaricatores in cons...15. Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos : et radices immundæ...16. Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœn...17. Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in ...18. Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea inveni...19. Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen : et super hæc...20. Vinum et musica lætificant cor : et super utraque dilectio sapientiæ.21. Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam : et super utraque...22. Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus : et super hæc viri...23. Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque m...24. Fratres in adjutorium in tempore tribulationis : et super eos ...25. Aurum et argentum est constitutio pedum : et super utrumque co...26. Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini.27. Non est in timore Domini minoratio : et non est in eo inquirer...28. Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem glo...29. Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas : melius est enim mori q...30. Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitat...31. vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.32. In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ign...Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium.
This passage has not yet been translated.
Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis,
This passage has not yet been translated.
a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere :
This passage has not yet been translated.
ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo : furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio :
This passage has not yet been translated.
et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.
This passage has not yet been translated.
Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
This passage has not yet been translated.
Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli : in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem :
This passage has not yet been translated.
cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.
This passage has not yet been translated.
Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella :
This passage has not yet been translated.
super iniquos creata sunt hæc omnia : et propter illos factus est cataclysmus.
This passage has not yet been translated.
Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.
This passage has not yet been translated.
Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit.
This passage has not yet been translated.
Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
This passage has not yet been translated.
In aperiendo manus suas lætabitur : sic prævaricatores in consummatione tabescent.
This passage has not yet been translated.
Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos : et radices immundæ super cacumen petræ sonant.
This passage has not yet been translated.
Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.
This passage has not yet been translated.
Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet.
This passage has not yet been translated.
Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.
This passage has not yet been translated.
Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen : et super hæc mulier immaculata computabitur.
This passage has not yet been translated.
Vinum et musica lætificant cor : et super utraque dilectio sapientiæ.
This passage has not yet been translated.
Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam : et super utraque lingua suavis.
This passage has not yet been translated.
Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus : et super hæc virides sationes.
This passage has not yet been translated.
Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
This passage has not yet been translated.
Fratres in adjutorium in tempore tribulationis : et super eos misericordia liberabit.
This passage has not yet been translated.
Aurum et argentum est constitutio pedum : et super utrumque consilium beneplacitum.
This passage has not yet been translated.
Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini.
This passage has not yet been translated.
Non est in timore Domini minoratio : et non est in eo inquirere adjutorium.
This passage has not yet been translated.
Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.
This passage has not yet been translated.
Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas : melius est enim mori quam indigere.
This passage has not yet been translated.
Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus : alit enim animam suam cibis alienis :
This passage has not yet been translated.
vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
This passage has not yet been translated.
In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.
This passage has not yet been translated.