Tobit · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potu...2. dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tu...3. Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honore...4. memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propte...5. Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me.6. Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave n...7. Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tua...8. Quomodo potueris, ita esto misericors.9. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fue...10. Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis :11. quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non ...12. Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facient...13. Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem ...14. Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permi...15. Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem res...16. Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.17. Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimenti...18. Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et ...19. Consilium semper a sapiente perquire.20. Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo ut vias tuas dirigat...21. Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, ...22. et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo s...23. Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed mult...Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,
This passage has not yet been translated.
dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe.
This passage has not yet been translated.
Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus :
This passage has not yet been translated.
memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.
This passage has not yet been translated.
Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me.
This passage has not yet been translated.
Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri.
This passage has not yet been translated.
Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
This passage has not yet been translated.
Quomodo potueris, ita esto misericors.
This passage has not yet been translated.
Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
This passage has not yet been translated.
Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis :
This passage has not yet been translated.
quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
This passage has not yet been translated.
Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam.
This passage has not yet been translated.
Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.
This passage has not yet been translated.
Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
This passage has not yet been translated.
Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.
This passage has not yet been translated.
Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.
This passage has not yet been translated.
Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.
This passage has not yet been translated.
Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.
This passage has not yet been translated.
Consilium semper a sapiente perquire.
This passage has not yet been translated.
Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
This passage has not yet been translated.
Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo :
This passage has not yet been translated.
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum.
This passage has not yet been translated.
Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.
This passage has not yet been translated.