Tobit · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque pr...2. Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit,...3. Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem...4. Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat...5. Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præci...6. Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : ...7. At ille respondit : Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei : Nos...8. Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambula...9. Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo.10. Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super...11. Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper.12. Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo...13. Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris.14. Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium me...15. Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te.16. Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de...17. Cui Raphaël angelus dixit : Genus quæris mercenarii, an ipsum ...18. sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magn...19. Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irasc...20. Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi redu...21. Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in ...22. Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias v...23. Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Ba...24. Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum :25. sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computare...26. Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius nost...27. Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene dispon...28. Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater.
This passage has not yet been translated.
Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.
This passage has not yet been translated.
Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet.
This passage has not yet been translated.
Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam.
This passage has not yet been translated.
Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum.
This passage has not yet been translated.
Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis ?
This passage has not yet been translated.
At ille respondit : Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei : Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum ?
This passage has not yet been translated.
Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis.
This passage has not yet been translated.
Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo.
This passage has not yet been translated.
Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.
This passage has not yet been translated.
Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper.
This passage has not yet been translated.
Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ?
This passage has not yet been translated.
Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris.
This passage has not yet been translated.
Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te.
This passage has not yet been translated.
Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.
This passage has not yet been translated.
Cui Raphaël angelus dixit : Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat ?
This passage has not yet been translated.
sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius.
This passage has not yet been translated.
Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.
This passage has not yet been translated.
Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul.
This passage has not yet been translated.
Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis.
This passage has not yet been translated.
Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum :
This passage has not yet been translated.
sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.
This passage has not yet been translated.
Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
This passage has not yet been translated.
Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.
This passage has not yet been translated.