Tobit · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansi...2. Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit...3. Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, ...4. Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ...5. Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et ...6. Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in v...7. Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei : Obsecro te, Az...8. Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si su...9. Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sa...10. Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ?11. Respondensque angelus, ait : Est hic Raguel nomine, vir propin...12. Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere...13. Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem.14. Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septe...15. Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus ...16. Tunc angelus Raphaël dixit ei : Audi me, et ostendam tibi qui ...17. Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua ...18. Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies...19. Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium.20. Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.21. Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vob...22. Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Dom...Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris.
This passage has not yet been translated.
Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
This passage has not yet been translated.
Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus.
This passage has not yet been translated.
Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter.
This passage has not yet been translated.
Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.
This passage has not yet been translated.
Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti ?
This passage has not yet been translated.
Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.
This passage has not yet been translated.
Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ?
This passage has not yet been translated.
Respondensque angelus, ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam præter eam.
This passage has not yet been translated.
Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.
This passage has not yet been translated.
Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem.
This passage has not yet been translated.
Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt : sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos.
This passage has not yet been translated.
Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
This passage has not yet been translated.
Tunc angelus Raphaël dixit ei : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium.
This passage has not yet been translated.
Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dæmonium super eos.
This passage has not yet been translated.
Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.
This passage has not yet been translated.
Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium.
This passage has not yet been translated.
Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
This passage has not yet been translated.
Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes.
This passage has not yet been translated.
Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.
This passage has not yet been translated.