?
ROT • Zeit nach Pfingsten

Ss. Hippolyti et Cassiani Martyrum

Rot IV. Klasse Zeit nach Pfingsten
Introitus Commune: Commune Plurimorum Martyrum

Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.

Oratio (Kollekte)

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beatórum Mártyrum tuórum Hippolýti et Cassiáni veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem.

Grant, we beseech You, almighty God, that the great festival of Your blessed Martyrs, Hippolytus and Cassian, may further both our holiness and our salvation.

Lesung (Lectio / Epistola) Commune: Commune Plurimorum Martyrum

Léctio libri Sapiéntiæ Justorum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt oculis insipiéntium mori: et æstimála est afflíctio exitus illórum: et quod a nobis est iter, extermínium: illi autem sunt in pace. Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. In paucis vexáti, in multis bene disponéntur: quóniam Deus tentávit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illorum. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.

Graduale / Alleluia Commune: Commune Plurimorum Martyrum

Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia. V. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos. Allelúja, allelúja. Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.

Evangelium Commune: Commune Plurimorum Martyrum

Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Lucam In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis prǽlia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de coelo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et praesides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári, quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non potérunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.

Offertorium Commune: Commune Plurimorum Martyrum

Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja. (sed post Septuagesimam dicitur) Deus.

Secreta (Stillgebet)

Réspice, Dómine, múnera pópuli tui, Sanctórum festivitáte votíva: et tuæ testificátio veritátis nobis profíciat ad salútem.

Look with favor, O Lord, upon the offerings of Your people on the devout festival of these Saints, and may their witness to Your truth profit for our salvation.

Communio Commune: Commune Plurimorum Martyrum

Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.

Postcommunio

Sacramentórum tuórum, Dómine, commúnio sumpta nos salvet: et in tuæ veritátis luce confírmet.

May the eating of Your sacrament save us, O Lord, and make us stand firm in the light of Your truth.