Psalms · 118
Verses
⋯
Individual passages
1. Alleluja. Aleph: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.2. Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.3. Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.4. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.5. Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.6. Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.7. Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judici...8. Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.9. Beth: In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo...10. In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.11. In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.12. Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.13. In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.14. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.15. In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.16. In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.17. Ghimel: Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.18. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.19. Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.20. Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.21. Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.22. Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.23. Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus...24. Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum jus...25. Daleth: Adhæsit pavimento anima mea : vivifica me secundum ver...26. Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas.27. Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabi...28. Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis.29. Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.30. Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.31. Adhæsi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.32. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.33. He: Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et e...34. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam ill...35. Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.36. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.37. Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.38. Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.39. Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.40. Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua vivifica me.41. Vau: Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tu...42. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in serm...43. Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in...44. Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.45. Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.46. Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non con...47. Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.48. Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar ...49. Zain: Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.50. Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum viv...51. Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.52. Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.53. Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.54. Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.55. Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.56. Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.57. Heth: Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.58. Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei se...59. Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.60. Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.61. Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.62. Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justif...63. Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.64. Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tu...65. Teth: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.66. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis...67. Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.68. Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.69. Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in ...70. Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam medit...71. Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.72. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.73. Jod: Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intel...74. Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua sup...75. Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua ...76. Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum...77. Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditati...78. Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ...79. Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.80. Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.81. Caph: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum su...82. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando conso...83. Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas no...84. Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me ...85. Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.86. Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.87. Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqu...88. Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimon...89. Lamed: In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.90. In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram,...91. Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.92. Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in h...93. In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis ...94. Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi.95. Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua ...96. Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.97. Mem: Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est.98. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in ...99. Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditat...100. Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.101. Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.102. A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.103. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.104. A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.105. Nun: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.106. Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.107. Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.108. Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.109. Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.110. Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.111. Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultati...112. Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternu...113. Samech: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.114. Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.115. Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.116. Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas ...117. Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tu...118. Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogi...119. Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ; ideo dilexi te...120. Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.121. Ain: Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.122. Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.123. Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.124. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificatio...125. Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.126. Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.127. Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.128. Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam ...129. Phe: Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.130. Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.131. Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.132. Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium n...133. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur m...134. Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.135. Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificati...136. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.137. Sade: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.138. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.139. Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.140. Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.141. Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas no...142. Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.143. Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.144. Æquitas testimonia tua in æternum : intellectum da mihi, et vivam.145. Coph: Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justific...146. Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua.147. Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.148. Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.149. Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secund...150. Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tu...151. Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.152. Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.153. Res: Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non s...154. Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum viv...155. Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exqu...156. Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.157. Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tui...158. Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.159. Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua ...160. Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia ...161. Sin: Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis form...162. Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.163. Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.164. Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.165. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.166. Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.167. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.168. Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in c...169. Tau: Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; ju...170. Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuu...171. Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.172. Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.173. Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.174. Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.175. Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.176. Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, quia mandata...Alleluja. Aleph: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
This passage has not yet been translated.
Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.
This passage has not yet been translated.
Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
This passage has not yet been translated.
Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
This passage has not yet been translated.
Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.
This passage has not yet been translated.
Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
This passage has not yet been translated.
Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
This passage has not yet been translated.
Beth: In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos.
This passage has not yet been translated.
In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.
This passage has not yet been translated.
In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
This passage has not yet been translated.
Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.
This passage has not yet been translated.
In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
This passage has not yet been translated.
In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
This passage has not yet been translated.
In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
This passage has not yet been translated.
In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.
This passage has not yet been translated.
Ghimel: Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
This passage has not yet been translated.
Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
This passage has not yet been translated.
Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.
This passage has not yet been translated.
Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
This passage has not yet been translated.
Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
This passage has not yet been translated.
Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
This passage has not yet been translated.
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
This passage has not yet been translated.
Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.
This passage has not yet been translated.
Daleth: Adhæsit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum.
This passage has not yet been translated.
Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas.
This passage has not yet been translated.
Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
This passage has not yet been translated.
Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis.
This passage has not yet been translated.
Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
This passage has not yet been translated.
Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.
This passage has not yet been translated.
Adhæsi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.
This passage has not yet been translated.
Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
This passage has not yet been translated.
He: Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
This passage has not yet been translated.
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
This passage has not yet been translated.
Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
This passage has not yet been translated.
Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
This passage has not yet been translated.
Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.
This passage has not yet been translated.
Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
This passage has not yet been translated.
Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
This passage has not yet been translated.
Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua vivifica me.
This passage has not yet been translated.
Vau: Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum.
This passage has not yet been translated.
Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
This passage has not yet been translated.
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
This passage has not yet been translated.
Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.
This passage has not yet been translated.
Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
This passage has not yet been translated.
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
This passage has not yet been translated.
Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
This passage has not yet been translated.
Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
This passage has not yet been translated.
Zain: Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
This passage has not yet been translated.
Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
This passage has not yet been translated.
Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.
This passage has not yet been translated.
Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
This passage has not yet been translated.
Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
This passage has not yet been translated.
Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.
This passage has not yet been translated.
Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
This passage has not yet been translated.
Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
This passage has not yet been translated.
Heth: Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.
This passage has not yet been translated.
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.
This passage has not yet been translated.
Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
This passage has not yet been translated.
Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
This passage has not yet been translated.
Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
This passage has not yet been translated.
Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.
This passage has not yet been translated.
Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
This passage has not yet been translated.
Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.
This passage has not yet been translated.
Teth: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
This passage has not yet been translated.
Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
This passage has not yet been translated.
Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.
This passage has not yet been translated.
Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
This passage has not yet been translated.
Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
This passage has not yet been translated.
Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.
This passage has not yet been translated.
Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.
This passage has not yet been translated.
Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
This passage has not yet been translated.
Jod: Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua.
This passage has not yet been translated.
Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.
This passage has not yet been translated.
Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
This passage has not yet been translated.
Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
This passage has not yet been translated.
Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
This passage has not yet been translated.
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.
This passage has not yet been translated.
Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
This passage has not yet been translated.
Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
This passage has not yet been translated.
Caph: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
This passage has not yet been translated.
Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?
This passage has not yet been translated.
Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus.
This passage has not yet been translated.
Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ?
This passage has not yet been translated.
Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
This passage has not yet been translated.
Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.
This passage has not yet been translated.
Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.
This passage has not yet been translated.
Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
This passage has not yet been translated.
Lamed: In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.
This passage has not yet been translated.
In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet.
This passage has not yet been translated.
Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
This passage has not yet been translated.
Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
This passage has not yet been translated.
In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
This passage has not yet been translated.
Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi.
This passage has not yet been translated.
Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.
This passage has not yet been translated.
Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
This passage has not yet been translated.
Mem: Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est.
This passage has not yet been translated.
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.
This passage has not yet been translated.
Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
This passage has not yet been translated.
Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
This passage has not yet been translated.
Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
This passage has not yet been translated.
A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
This passage has not yet been translated.
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.
This passage has not yet been translated.
A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
This passage has not yet been translated.
Nun: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
This passage has not yet been translated.
Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.
This passage has not yet been translated.
Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
This passage has not yet been translated.
Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
This passage has not yet been translated.
Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
This passage has not yet been translated.
Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
This passage has not yet been translated.
Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.
This passage has not yet been translated.
Samech: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.
This passage has not yet been translated.
Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
This passage has not yet been translated.
Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
This passage has not yet been translated.
Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
This passage has not yet been translated.
Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
This passage has not yet been translated.
Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
This passage has not yet been translated.
Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ; ideo dilexi testimonia tua.
This passage has not yet been translated.
Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.
This passage has not yet been translated.
Ain: Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.
This passage has not yet been translated.
Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.
This passage has not yet been translated.
Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
This passage has not yet been translated.
Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
This passage has not yet been translated.
Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.
This passage has not yet been translated.
Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
This passage has not yet been translated.
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.
This passage has not yet been translated.
Phe: Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.
This passage has not yet been translated.
Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
This passage has not yet been translated.
Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.
This passage has not yet been translated.
Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
This passage has not yet been translated.
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
This passage has not yet been translated.
Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
This passage has not yet been translated.
Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
This passage has not yet been translated.
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
This passage has not yet been translated.
Sade: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
This passage has not yet been translated.
Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
This passage has not yet been translated.
Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
This passage has not yet been translated.
Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
This passage has not yet been translated.
Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus.
This passage has not yet been translated.
Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
This passage has not yet been translated.
Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.
This passage has not yet been translated.
Æquitas testimonia tua in æternum : intellectum da mihi, et vivam.
This passage has not yet been translated.
Coph: Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram.
This passage has not yet been translated.
Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua.
This passage has not yet been translated.
Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.
This passage has not yet been translated.
Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
This passage has not yet been translated.
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
This passage has not yet been translated.
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.
This passage has not yet been translated.
Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.
This passage has not yet been translated.
Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.
This passage has not yet been translated.
Res: Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
This passage has not yet been translated.
Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.
This passage has not yet been translated.
Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
This passage has not yet been translated.
Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.
This passage has not yet been translated.
Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.
This passage has not yet been translated.
Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
This passage has not yet been translated.
Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.
This passage has not yet been translated.
Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Sin: Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
This passage has not yet been translated.
Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
This passage has not yet been translated.
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
This passage has not yet been translated.
Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
This passage has not yet been translated.
Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
This passage has not yet been translated.
Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
This passage has not yet been translated.
Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
This passage has not yet been translated.
Tau: Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
This passage has not yet been translated.
Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.
This passage has not yet been translated.
Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
This passage has not yet been translated.
Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
This passage has not yet been translated.
Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
This passage has not yet been translated.
Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
This passage has not yet been translated.
Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
This passage has not yet been translated.
Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
This passage has not yet been translated.