Psalms · 138
Verses
⋯
Individual passages
1. In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;2. tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.3. Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funi...4. et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.5. Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu fo...6. Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et no...7. Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?8. Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.9. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,10. etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.11. Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminati...12. Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illumin...13. Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.14. Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia...15. Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et ...16. Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scr...17. Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis con...18. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, e...19. Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me :20. quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.21. Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos t...22. Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.23. Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce ...24. Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;
This passage has not yet been translated.
tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
This passage has not yet been translated.
Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti :
This passage has not yet been translated.
et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
This passage has not yet been translated.
Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
This passage has not yet been translated.
Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.
This passage has not yet been translated.
Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?
This passage has not yet been translated.
Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.
This passage has not yet been translated.
Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
This passage has not yet been translated.
etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
This passage has not yet been translated.
Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
This passage has not yet been translated.
Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
This passage has not yet been translated.
Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.
This passage has not yet been translated.
Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
This passage has not yet been translated.
Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terræ.
This passage has not yet been translated.
Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
This passage has not yet been translated.
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.
This passage has not yet been translated.
Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
This passage has not yet been translated.
Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me :
This passage has not yet been translated.
quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.
This passage has not yet been translated.
Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ?
This passage has not yet been translated.
Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
This passage has not yet been translated.
Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.
This passage has not yet been translated.
Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.
This passage has not yet been translated.