Psalms · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.2. Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe...3. Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et no...4. Tu autem in sancto habitas, laus Israël.5. In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.6. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et...7. Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abj...8. Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et mover...9. Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.10. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibu...11. In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu :12. ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam n...13. Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.14. Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.15. Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : fact...16. Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus...17. Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium...18. dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et in...19. Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.20. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defen...21. Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.22. Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.23. Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te.24. Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glor...25. Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despe...26. Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspe...27. Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requ...28. Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ...29. quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.30. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspect...31. Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.32. Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli ...In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
This passage has not yet been translated.
Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.
This passage has not yet been translated.
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
This passage has not yet been translated.
Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
This passage has not yet been translated.
In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.
This passage has not yet been translated.
Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.
This passage has not yet been translated.
Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
This passage has not yet been translated.
Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
This passage has not yet been translated.
Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.
This passage has not yet been translated.
Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.
This passage has not yet been translated.
In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu :
This passage has not yet been translated.
ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
This passage has not yet been translated.
Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.
This passage has not yet been translated.
Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
This passage has not yet been translated.
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
This passage has not yet been translated.
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me.
This passage has not yet been translated.
Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;
This passage has not yet been translated.
dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
This passage has not yet been translated.
Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
This passage has not yet been translated.
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.
This passage has not yet been translated.
Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
This passage has not yet been translated.
Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
This passage has not yet been translated.
Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te.
This passage has not yet been translated.
Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.
This passage has not yet been translated.
Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
This passage has not yet been translated.
Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
This passage has not yet been translated.
Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi.
This passage has not yet been translated.
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :
This passage has not yet been translated.
quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
This passage has not yet been translated.
Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
This passage has not yet been translated.
Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.
This passage has not yet been translated.
Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
This passage has not yet been translated.