Psalms · 31
Verses
⋯
Individual passages
1. Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates,...2. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spir...3. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.4. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus...5. Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non absc...6. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verum...7. Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsult...8. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris...9. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus....10. Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino miserico...11. Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes...Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
This passage has not yet been translated.
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
This passage has not yet been translated.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
This passage has not yet been translated.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
This passage has not yet been translated.
Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.
This passage has not yet been translated.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
This passage has not yet been translated.
Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
This passage has not yet been translated.
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.
This passage has not yet been translated.
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
This passage has not yet been translated.
Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
This passage has not yet been translated.
Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.
This passage has not yet been translated.