Psalms · 37
Verses
⋯
Individual passages
1. Psalmus David, in rememorationem de sabbato.2. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me :3. quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me ...4. Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax os...5. quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut ...6. Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.7. Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die con...8. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanita...9. Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.10. Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non...11. Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen ...12. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et ste...13. Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos ...14. Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non a...15. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo...16. Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.17. Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum c...18. Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspect...19. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.20. Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et mul...21. Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequeb...22. Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.23. Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
This passage has not yet been translated.
Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me :
This passage has not yet been translated.
quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
This passage has not yet been translated.
Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :
This passage has not yet been translated.
quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
This passage has not yet been translated.
Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
This passage has not yet been translated.
Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
This passage has not yet been translated.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
This passage has not yet been translated.
Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.
This passage has not yet been translated.
Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
This passage has not yet been translated.
Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
This passage has not yet been translated.
Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt : et vim faciebant qui quærebant animam meam.
This passage has not yet been translated.
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
This passage has not yet been translated.
Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.
This passage has not yet been translated.
Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
This passage has not yet been translated.
Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.
This passage has not yet been translated.
Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
This passage has not yet been translated.
Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
This passage has not yet been translated.
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
This passage has not yet been translated.
Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
This passage has not yet been translated.
Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
This passage has not yet been translated.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.
This passage has not yet been translated.
Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.
This passage has not yet been translated.