Psalms · 43
Verses
⋯
Individual passages
1. In finem. Filiis Core ad intellectum.2. Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt ...3. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti po...4. Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum n...5. Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.6. In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo sp...7. Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :8. salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.9. In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.10. Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deu...11. Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt ...12. Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.13. Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in ...14. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et de...15. Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis i...16. Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ ...17. a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.18. Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique ...19. Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nost...20. quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos ...21. Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostr...22. nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. ...23. Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.24. Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et trib...25. Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus ...26. Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.In finem. Filiis Core ad intellectum.
This passage has not yet been translated.
Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
This passage has not yet been translated.
Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.
This passage has not yet been translated.
Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
This passage has not yet been translated.
Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
This passage has not yet been translated.
In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
This passage has not yet been translated.
Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :
This passage has not yet been translated.
salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
This passage has not yet been translated.
In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
This passage has not yet been translated.
Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
This passage has not yet been translated.
Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
This passage has not yet been translated.
Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
This passage has not yet been translated.
Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
This passage has not yet been translated.
Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
This passage has not yet been translated.
Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.
This passage has not yet been translated.
Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :
This passage has not yet been translated.
a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
This passage has not yet been translated.
Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
This passage has not yet been translated.
Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :
This passage has not yet been translated.
quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
This passage has not yet been translated.
Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
This passage has not yet been translated.
nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.
This passage has not yet been translated.
Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.
This passage has not yet been translated.
Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?
This passage has not yet been translated.
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.
This passage has not yet been translated.
Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
This passage has not yet been translated.