Psalms · 49
Verses
⋯
Individual passages
1. Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit ter...2. Ex Sion species decoris ejus :3. Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in ...4. Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.5. Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus su...6. Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.7. Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi :...8. Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in co...9. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :10. quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.11. Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.12. Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et ple...13. Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?14. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.15. Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.16. Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ?...17. Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.18. Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem...19. Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.20. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium ma...21. Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis...22. Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et n...23. Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostenda...Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
This passage has not yet been translated.
Ex Sion species decoris ejus :
This passage has not yet been translated.
Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.
This passage has not yet been translated.
Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.
This passage has not yet been translated.
Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
This passage has not yet been translated.
Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
This passage has not yet been translated.
Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.
This passage has not yet been translated.
Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
This passage has not yet been translated.
Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :
This passage has not yet been translated.
quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
This passage has not yet been translated.
Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.
This passage has not yet been translated.
Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
This passage has not yet been translated.
Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?
This passage has not yet been translated.
Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
This passage has not yet been translated.
Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.
This passage has not yet been translated.
Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?
This passage has not yet been translated.
Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
This passage has not yet been translated.
Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
This passage has not yet been translated.
Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
This passage has not yet been translated.
Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
This passage has not yet been translated.
Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.
This passage has not yet been translated.
Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
This passage has not yet been translated.
Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
This passage has not yet been translated.