Psalms · 48
Verses
⋯
Individual passages
1. In finem, filiis Core. Psalmus.2. Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habita...3. quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.4. Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.5. Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propo...6. Cur timebo in die mala ? iniquitas calcanei mei circumdabit me.7. Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum sua...8. Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam,9. et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum ;10. et vivet adhuc in finem.11. Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes : simul...12. et sepulchra eorum domus illorum in æternum ; tabernacula eoru...13. Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est j...14. Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.15. Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et domi...16. Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.17. Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata ...18. quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum ...19. Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi...20. Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in ætern...21. Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jume...In finem, filiis Core. Psalmus.
This passage has not yet been translated.
Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :
This passage has not yet been translated.
quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.
This passage has not yet been translated.
Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
This passage has not yet been translated.
Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam.
This passage has not yet been translated.
Cur timebo in die mala ? iniquitas calcanei mei circumdabit me.
This passage has not yet been translated.
Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.
This passage has not yet been translated.
Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam,
This passage has not yet been translated.
et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum ;
This passage has not yet been translated.
et vivet adhuc in finem.
This passage has not yet been translated.
Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes : simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,
This passage has not yet been translated.
et sepulchra eorum domus illorum in æternum ; tabernacula eorum in progenie et progenie : vocaverunt nomina sua in terris suis.
This passage has not yet been translated.
Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
This passage has not yet been translated.
Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.
This passage has not yet been translated.
Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
This passage has not yet been translated.
Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :
This passage has not yet been translated.
quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
This passage has not yet been translated.
Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
This passage has not yet been translated.
Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in æternum non videbit lumen.
This passage has not yet been translated.
Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
This passage has not yet been translated.