Psalms · 88
Verses
⋯
Individual passages
1. Intellectus Ethan Ezrahitæ.2. Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et g...3. Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cæli...4. Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :5. Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generat...6. Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tu...7. Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in...8. Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terrib...9. Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, e...10. Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.11. Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtuti...12. Tui sunt cæli, et tua est terra : orbem terræ, et plenitudinem...13. aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo e...14. tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur d...15. justitia et judicium præparatio sedis tuæ : misericordia et ve...16. Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultu...17. et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exal...18. Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exa...19. Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.20. Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui ad...21. Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.22. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.23. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non appo...24. Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in f...25. Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo ...26. Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.27. Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor ...28. Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.29. In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meu...30. Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut d...31. Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis m...32. si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :33. visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;34. misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in ...35. neque profanabo testamentum meum : et quæ procedunt de labiis ...36. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :37. semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in co...38. et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.39. Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.40. Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuar...41. Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.42. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium...43. Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus.44. Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.45. Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.46. Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.47. Usquequo, Domine, avertis in finem ? exardescet sicut ignis ira tua ?48. Memorare quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti o...49. Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam s...50. Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David...51. Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui i...52. quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt ...53. Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.Intellectus Ethan Ezrahitæ.
This passage has not yet been translated.
Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
This passage has not yet been translated.
Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis.
This passage has not yet been translated.
Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :
This passage has not yet been translated.
Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
This passage has not yet been translated.
Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
This passage has not yet been translated.
Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ?
This passage has not yet been translated.
Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
This passage has not yet been translated.
Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
This passage has not yet been translated.
Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
This passage has not yet been translated.
Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
This passage has not yet been translated.
Tui sunt cæli, et tua est terra : orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;
This passage has not yet been translated.
aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :
This passage has not yet been translated.
tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :
This passage has not yet been translated.
justitia et judicium præparatio sedis tuæ : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
This passage has not yet been translated.
Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
This passage has not yet been translated.
et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
This passage has not yet been translated.
Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
This passage has not yet been translated.
Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
This passage has not yet been translated.
Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
This passage has not yet been translated.
Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.
This passage has not yet been translated.
Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
This passage has not yet been translated.
Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
This passage has not yet been translated.
Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
This passage has not yet been translated.
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
This passage has not yet been translated.
Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
This passage has not yet been translated.
Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
This passage has not yet been translated.
Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.
This passage has not yet been translated.
In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
This passage has not yet been translated.
Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
This passage has not yet been translated.
Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ;
This passage has not yet been translated.
si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :
This passage has not yet been translated.
visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;
This passage has not yet been translated.
misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
This passage has not yet been translated.
neque profanabo testamentum meum : et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
This passage has not yet been translated.
Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :
This passage has not yet been translated.
semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
This passage has not yet been translated.
et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.
This passage has not yet been translated.
Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.
This passage has not yet been translated.
Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus.
This passage has not yet been translated.
Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.
This passage has not yet been translated.
Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.
This passage has not yet been translated.
Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus.
This passage has not yet been translated.
Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
This passage has not yet been translated.
Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
This passage has not yet been translated.
Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.
This passage has not yet been translated.
Usquequo, Domine, avertis in finem ? exardescet sicut ignis ira tua ?
This passage has not yet been translated.
Memorare quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
This passage has not yet been translated.
Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ?
This passage has not yet been translated.
Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ?
This passage has not yet been translated.
Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium :
This passage has not yet been translated.
quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
This passage has not yet been translated.
Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.
This passage has not yet been translated.