Psalms · 89
Verses
⋯
Individual passages
1. Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a ...2. Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæc...3. Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini,...4. Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ ...5. quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.6. Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vesper...7. Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.8. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostru...9. Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus....10. dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in ...11. Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam12. dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in...13. Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super ser...14. Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et dele...15. Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus v...16. Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.17. Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum n...Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
This passage has not yet been translated.
Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
This passage has not yet been translated.
Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum.
This passage has not yet been translated.
Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit : et custodia in nocte
This passage has not yet been translated.
quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
This passage has not yet been translated.
Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.
This passage has not yet been translated.
Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
This passage has not yet been translated.
Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
This passage has not yet been translated.
Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
This passage has not yet been translated.
dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
This passage has not yet been translated.
Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam
This passage has not yet been translated.
dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
This passage has not yet been translated.
Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.
This passage has not yet been translated.
Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
This passage has not yet been translated.
Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala.
This passage has not yet been translated.
Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
This passage has not yet been translated.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
This passage has not yet been translated.