Psalms · 91
Verses
⋯
Individual passages
1. Psalmus cantici, in die sabbati.2. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :3. ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,4. in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.5. Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus ma...6. Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ...7. Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.8. Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omne...9. tu autem Altissimus in æternum, Domine.10. Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui per...11. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in ...12. Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in ...13. Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.14. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.15. Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :16. ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est i...Psalmus cantici, in die sabbati.
This passage has not yet been translated.
Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :
This passage has not yet been translated.
ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
This passage has not yet been translated.
in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.
This passage has not yet been translated.
Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
This passage has not yet been translated.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
This passage has not yet been translated.
Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
This passage has not yet been translated.
Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi :
This passage has not yet been translated.
tu autem Altissimus in æternum, Domine.
This passage has not yet been translated.
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
This passage has not yet been translated.
Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
This passage has not yet been translated.
Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
This passage has not yet been translated.
Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
This passage has not yet been translated.
Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
This passage has not yet been translated.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :
This passage has not yet been translated.
ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
This passage has not yet been translated.