Psalms · 95
Verses
⋯
Individual passages
1. Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitat...2. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die ...3. Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mira...4. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est s...5. Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.6. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et ma...7. Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;8. afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introi...9. adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus...10. dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orb...11. Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitu...12. gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt om...13. a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Jud...Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.
This passage has not yet been translated.
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
This passage has not yet been translated.
Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.
This passage has not yet been translated.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.
This passage has not yet been translated.
Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.
This passage has not yet been translated.
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
This passage has not yet been translated.
Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;
This passage has not yet been translated.
afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
This passage has not yet been translated.
adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
This passage has not yet been translated.
dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.
This passage has not yet been translated.
Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;
This passage has not yet been translated.
gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
This passage has not yet been translated.
a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
This passage has not yet been translated.