3. Johannes 1

Epistola B. Joannis Apostoli Tertia 1

‹ Kapitel Kapitel ›
1

Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.

2

Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.\

3

Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.

4

Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

5

Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,

6

qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.

7

Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.

8

Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.\

9

Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :

10

propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.

11

Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.\

12

Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.\

13

Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.

14

Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.

3. Johannes 1 (Epistola B. Joannis Apostoli Tertia 1) in der lateinischen Überlieferung der Vulgata Clementina.