1 Corinthians · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et S...2. ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu,...3. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.4. Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data e...5. quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et...6. Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :7. ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revela...8. qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adv...9. Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus ...10. Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi...11. Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui su...12. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem su...13. Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis...14. Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum ...15. ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.16. Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem ali...17. Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non i...18. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis aute...19. Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentia...20. Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonn...21. Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam D...22. Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :23. nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scand...24. ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem...25. quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod ...26. Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapien...27. sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes ...28. et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ n...29. ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.30. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis ...31. ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
This passage has not yet been translated.
ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
This passage has not yet been translated.
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
This passage has not yet been translated.
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :
This passage has not yet been translated.
quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
This passage has not yet been translated.
Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :
This passage has not yet been translated.
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
This passage has not yet been translated.
qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
This passage has not yet been translated.
Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
This passage has not yet been translated.
Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
This passage has not yet been translated.
Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.
This passage has not yet been translated.
Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
This passage has not yet been translated.
Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
This passage has not yet been translated.
ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
This passage has not yet been translated.
Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
This passage has not yet been translated.
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
This passage has not yet been translated.
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
This passage has not yet been translated.
Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
This passage has not yet been translated.
Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
This passage has not yet been translated.
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
This passage has not yet been translated.
Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :
This passage has not yet been translated.
nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
This passage has not yet been translated.
ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam :
This passage has not yet been translated.
quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
This passage has not yet been translated.
Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :
This passage has not yet been translated.
sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :
This passage has not yet been translated.
et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :
This passage has not yet been translated.
ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
This passage has not yet been translated.
Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :
This passage has not yet been translated.
ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.
This passage has not yet been translated.