1 Corinthians · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate ...2. Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Chris...3. Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos :4. et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ...5. ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.6. Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero no...7. sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, q...8. quam nemo principum hujus sæculi cognovit : si enim cognovisse...9. Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audi...10. nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim o...11. Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis...12. Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui...13. quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in ...14. Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : st...15. Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.16. Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem...Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.
This passage has not yet been translated.
Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.
This passage has not yet been translated.
Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos :
This passage has not yet been translated.
et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis :
This passage has not yet been translated.
ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
This passage has not yet been translated.
Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur :
This passage has not yet been translated.
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,
This passage has not yet been translated.
quam nemo principum hujus sæculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
This passage has not yet been translated.
Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum :
This passage has not yet been translated.
nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
This passage has not yet been translated.
Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
This passage has not yet been translated.
Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis :
This passage has not yet been translated.
quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
This passage has not yet been translated.
Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.
This passage has not yet been translated.
Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.
This passage has not yet been translated.
Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.
This passage has not yet been translated.