1 Corinthians · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi v...2. per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si ten...3. Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus...4. et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum S...5. et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :6. deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex qui...7. deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :8. novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.9. Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Ap...10. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua n...11. sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.12. Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomod...13. Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.14. Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio n...15. invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium dixi...16. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.17. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc...18. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.19. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabilior...20. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,21. quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.22. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivi...23. Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii...24. Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuav...25. Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub ped...26. Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit ...27. Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.28. Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius su...29. Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino m...30. ut quid et nos periclitamur omni hora ?31. Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Ch...32. Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prode...33. Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.34. Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quid...35. Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore...36. Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :37. et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nu...38. Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum p...39. Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia ver...40. Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem c...41. Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stel...42. sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget...43. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in inf...44. seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corp...45. Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Ada...46. Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde qu...47. Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.48. Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales ...49. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imagine...50. Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei poss...51. Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non o...52. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba...53. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mort...54. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo...55. Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?56. Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.57. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostr...58. Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : ab...Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
This passage has not yet been translated.
per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
This passage has not yet been translated.
Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
This passage has not yet been translated.
et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
This passage has not yet been translated.
et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :
This passage has not yet been translated.
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
This passage has not yet been translated.
deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
This passage has not yet been translated.
novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
This passage has not yet been translated.
Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
This passage has not yet been translated.
Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :
This passage has not yet been translated.
sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.
This passage has not yet been translated.
Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?
This passage has not yet been translated.
Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.
This passage has not yet been translated.
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :
This passage has not yet been translated.
invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
This passage has not yet been translated.
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
This passage has not yet been translated.
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.
This passage has not yet been translated.
Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
This passage has not yet been translated.
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
This passage has not yet been translated.
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
This passage has not yet been translated.
quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
This passage has not yet been translated.
Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
This passage has not yet been translated.
Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
This passage has not yet been translated.
Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
This passage has not yet been translated.
Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
This passage has not yet been translated.
Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
This passage has not yet been translated.
Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
This passage has not yet been translated.
Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
This passage has not yet been translated.
Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?
This passage has not yet been translated.
ut quid et nos periclitamur omni hora ?
This passage has not yet been translated.
Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
This passage has not yet been translated.
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
This passage has not yet been translated.
Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
This passage has not yet been translated.
Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
This passage has not yet been translated.
Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
This passage has not yet been translated.
Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
This passage has not yet been translated.
et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
This passage has not yet been translated.
Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
This passage has not yet been translated.
Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
This passage has not yet been translated.
Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.
This passage has not yet been translated.
Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
This passage has not yet been translated.
sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
This passage has not yet been translated.
Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
This passage has not yet been translated.
seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
This passage has not yet been translated.
Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
This passage has not yet been translated.
Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
This passage has not yet been translated.
Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.
This passage has not yet been translated.
Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.
This passage has not yet been translated.
Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
This passage has not yet been translated.
Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
This passage has not yet been translated.
In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
This passage has not yet been translated.
Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
This passage has not yet been translated.
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.
This passage has not yet been translated.
Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?
This passage has not yet been translated.
Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.
This passage has not yet been translated.
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
This passage has not yet been translated.
Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
This passage has not yet been translated.