1 Corinthians · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem n...2. propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et...3. Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.4. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter a...5. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut ...6. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.7. Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque propr...8. Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic perm...9. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.10. Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Do...11. quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliar...12. Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet...13. Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consent...14. sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et ...15. Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subj...16. Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis ...17. Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavi...18. Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In pr...19. Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio...20. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.21. Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri ...22. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : s...23. Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.24. Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.25. De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium aut...26. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, q...27. Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab ux...28. Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo,...29. Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut...30. et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam no...31. et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim ...32. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, so...33. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomod...34. Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit s...35. Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis in...36. Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, qu...37. Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, ...38. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et...39. Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod s...40. Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium ...De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :
This passage has not yet been translated.
propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.
This passage has not yet been translated.
Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.
This passage has not yet been translated.
Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
This passage has not yet been translated.
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
This passage has not yet been translated.
Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.
This passage has not yet been translated.
Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
This passage has not yet been translated.
Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
This passage has not yet been translated.
Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :
This passage has not yet been translated.
quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
This passage has not yet been translated.
Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
This passage has not yet been translated.
Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :
This passage has not yet been translated.
sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
This passage has not yet been translated.
Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
This passage has not yet been translated.
Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?
This passage has not yet been translated.
Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
This passage has not yet been translated.
Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.
This passage has not yet been translated.
Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.
This passage has not yet been translated.
Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
This passage has not yet been translated.
Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.
This passage has not yet been translated.
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
This passage has not yet been translated.
Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.
This passage has not yet been translated.
Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
This passage has not yet been translated.
De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
This passage has not yet been translated.
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
This passage has not yet been translated.
Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem.
This passage has not yet been translated.
Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
This passage has not yet been translated.
Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :
This passage has not yet been translated.
et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :
This passage has not yet been translated.
et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi.
This passage has not yet been translated.
Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.
This passage has not yet been translated.
Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
This passage has not yet been translated.
Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.
This passage has not yet been translated.
Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
This passage has not yet been translated.
Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.
This passage has not yet been translated.
Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
This passage has not yet been translated.
Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.
This passage has not yet been translated.
Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.
This passage has not yet been translated.
Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.
This passage has not yet been translated.