1 Corinthians · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judica...2. an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in ...3. Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis sæcularia ?4. Sæcularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui s...5. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens qui...6. Sed frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles ?7. Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis ...8. Sed vos injuriam facitis, et fraudatis : et hoc fratribus.9. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite er...10. neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, nequ...11. Et hæc quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati est...12. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent...13. Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destr...14. Deus vero et Dominum suscitavit : et nos suscitabit per virtutem suam.15. Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ...16. An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficit...17. Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.18. Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, ...19. An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sanct...20. Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in...Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ?
This passage has not yet been translated.
an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ?
This passage has not yet been translated.
Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis sæcularia ?
This passage has not yet been translated.
Sæcularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.
This passage has not yet been translated.
Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ?
This passage has not yet been translated.
Sed frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles ?
This passage has not yet been translated.
Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ?
This passage has not yet been translated.
Sed vos injuriam facitis, et fraudatis : et hoc fratribus.
This passage has not yet been translated.
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
This passage has not yet been translated.
neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
This passage has not yet been translated.
Et hæc quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
This passage has not yet been translated.
Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
This passage has not yet been translated.
Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori.
This passage has not yet been translated.
Deus vero et Dominum suscitavit : et nos suscitabit per virtutem suam.
This passage has not yet been translated.
Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit.
This passage has not yet been translated.
An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur ? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
This passage has not yet been translated.
Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.
This passage has not yet been translated.
Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
This passage has not yet been translated.
An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?
This passage has not yet been translated.
Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
This passage has not yet been translated.