1 Corinthians · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Domin...2. Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signa...3. Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :4. Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?5. numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi ...6. aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?7. Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et ...8. Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?9. Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi tritur...10. an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt...11. Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnal...12. Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius no...13. Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sun...14. Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Eva...15. Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita f...16. Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim m...17. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dis...18. Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu...19. Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plur...20. Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :21. iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non esse...22. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibu...23. Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.24. Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, ...25. Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et...26. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non q...27. sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cu...Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?
This passage has not yet been translated.
Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
This passage has not yet been translated.
Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :
This passage has not yet been translated.
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?
This passage has not yet been translated.
numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?
This passage has not yet been translated.
aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?
This passage has not yet been translated.
Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?
This passage has not yet been translated.
Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?
This passage has not yet been translated.
Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?
This passage has not yet been translated.
an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
This passage has not yet been translated.
Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?
This passage has not yet been translated.
Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
This passage has not yet been translated.
Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?
This passage has not yet been translated.
Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
This passage has not yet been translated.
Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
This passage has not yet been translated.
Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.
This passage has not yet been translated.
Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
This passage has not yet been translated.
Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
This passage has not yet been translated.
Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
This passage has not yet been translated.
Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :
This passage has not yet been translated.
iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
This passage has not yet been translated.
Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
This passage has not yet been translated.
Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.
This passage has not yet been translated.
Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.
This passage has not yet been translated.
Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.
This passage has not yet been translated.
Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :
This passage has not yet been translated.
sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.
This passage has not yet been translated.