1 Maccabees · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeo...2. et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis :3. et Simonem, qui cognominabatur Thasi :4. et Judam, qui vocabatur Machabæus :5. et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron : et Jonathan, qui cog...6. hi viderunt mala, quæ fiebant in populo Juda, et in Jerusalem.7. Et dixit Mathathias : Væ mihi ! ut quid natus sum videre contr...8. Sancta in manu extraneorum facta sunt : templum ejus sicut hom...9. Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt : trucidati sunt senes e...10. Quæ gens non hæreditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus ?11. Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla.12. Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nost...13. Quo ergo nobis adhuc vivere ?14. Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus : et operue...15. Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent...16. Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos : s...17. Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathi...18. ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes g...19. Et respondit Mathathias, et dixit magna voce : Etsi omnes gent...20. ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum :21. propitius sit nobis Deus : non est nobis utile relinquere lege...22. non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgre...23. Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Judæus in omni...24. et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, e...25. sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare...26. et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi.27. Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens : Omni...28. Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quæcumq...29. Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in d...30. et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pe...31. Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerus...32. Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos pr...33. et dixerunt ad eos : Resistitis et nunc adhuc ? exite, et faci...34. Et dixerunt : Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut po...35. Et concitaverunt adversus eos prælium.36. Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppi...37. dicentes : Moriamur omnes in simplicitate nostra : et testes e...38. Et intulerunt illis bellum sabbatis : et mortui sunt ipsi, et ...39. Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt supe...40. Et dixit vir proximo suo : Si omnes fecerimus sicut fratres no...41. Et cogitaverunt in die illa, dicentes : Omnis homo, quicumque ...42. Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ...43. et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti ...44. Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira su...45. Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras :46. et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in ...47. Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est opus in ...48. et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, ...49. Et appropinquaverunt dies Mathathiæ moriendi, et dixit filiis ...50. Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas ve...51. et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus sui...52. Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum...53. Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus ...54. Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum s...55. Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël.56. Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit hæreditatem.57. David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula.58. Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum.59. Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.60. Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.61. Et ita cogitate per generationem et generationem : quia omnes ...62. Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus st...63. hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est ...64. Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege : qui...65. Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est : ipsu...66. Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis ...67. Et adducetis ad vos omnes factores legis : et vindicate vindic...68. Retribuite retributionem gentibus, et intendite in præceptum legis.69. Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos.70. Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto : et sep...In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin :
This passage has not yet been translated.
et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis :
This passage has not yet been translated.
et Simonem, qui cognominabatur Thasi :
This passage has not yet been translated.
et Judam, qui vocabatur Machabæus :
This passage has not yet been translated.
et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron : et Jonathan, qui cognominabatur Apphus :
This passage has not yet been translated.
hi viderunt mala, quæ fiebant in populo Juda, et in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Mathathias : Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum ?
This passage has not yet been translated.
Sancta in manu extraneorum facta sunt : templum ejus sicut homo ignobilis.
This passage has not yet been translated.
Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt : trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum.
This passage has not yet been translated.
Quæ gens non hæreditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus ?
This passage has not yet been translated.
Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla.
This passage has not yet been translated.
Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes.
This passage has not yet been translated.
Quo ergo nobis adhuc vivere ?
This passage has not yet been translated.
Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus : et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde.
This passage has not yet been translated.
Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere.
This passage has not yet been translated.
Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos : sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt.
This passage has not yet been translated.
Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiæ : Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus :
This passage has not yet been translated.
ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem : et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis.
This passage has not yet been translated.
Et respondit Mathathias, et dixit magna voce : Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus :
This passage has not yet been translated.
ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum :
This passage has not yet been translated.
propitius sit nobis Deus : non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei :
This passage has not yet been translated.
non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostræ mandata, ut eamus altera via.
This passage has not yet been translated.
Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis :
This passage has not yet been translated.
et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram :
This passage has not yet been translated.
sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit :
This passage has not yet been translated.
et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi.
This passage has not yet been translated.
Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens : Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me.
This passage has not yet been translated.
Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quæcumque habebant in civitate.
This passage has not yet been translated.
Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum :
This passage has not yet been translated.
et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum : quoniam inundaverunt super eos mala.
This passage has not yet been translated.
Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi.
This passage has not yet been translated.
Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos prælium in die sabbatorum,
This passage has not yet been translated.
et dixerunt ad eos : Resistitis et nunc adhuc ? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt : Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum.
This passage has not yet been translated.
Et concitaverunt adversus eos prælium.
This passage has not yet been translated.
Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta,
This passage has not yet been translated.
dicentes : Moriamur omnes in simplicitate nostra : et testes erunt super nos cælum et terra, quod injuste perditis nos.
This passage has not yet been translated.
Et intulerunt illis bellum sabbatis : et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
This passage has not yet been translated.
Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde.
This passage has not yet been translated.
Et dixit vir proximo suo : Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra.
This passage has not yet been translated.
Et cogitaverunt in die illa, dicentes : Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum : et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis.
This passage has not yet been translated.
Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege :
This passage has not yet been translated.
et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum.
This passage has not yet been translated.
Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua : et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent.
This passage has not yet been translated.
Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras :
This passage has not yet been translated.
et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël : et in fortitudine.
This passage has not yet been translated.
Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est opus in manibus eorum :
This passage has not yet been translated.
et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederant cornu peccatori.
This passage has not yet been translated.
Et appropinquaverunt dies Mathathiæ moriendi, et dixit filiis suis : Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum,
This passage has not yet been translated.
et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis : et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum.
This passage has not yet been translated.
Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam ?
This passage has not yet been translated.
Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni.
This passage has not yet been translated.
Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël.
This passage has not yet been translated.
Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit hæreditatem.
This passage has not yet been translated.
David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula.
This passage has not yet been translated.
Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum.
This passage has not yet been translated.
Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.
This passage has not yet been translated.
Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
This passage has not yet been translated.
Et ita cogitate per generationem et generationem : quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur.
This passage has not yet been translated.
Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est :
This passage has not yet been translated.
hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
This passage has not yet been translated.
Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege : quia in ipsa gloriosi eritis.
This passage has not yet been translated.
Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est : ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
This passage has not yet been translated.
Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi.
This passage has not yet been translated.
Et adducetis ad vos omnes factores legis : et vindicate vindictam populi vestri.
This passage has not yet been translated.
Retribuite retributionem gentibus, et intendite in præceptum legis.
This passage has not yet been translated.
Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos.
This passage has not yet been translated.
Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto : et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israël planctu magno.
This passage has not yet been translated.