1 Maccabees · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Et surrexit Judas, qui vocabatur Machabæus, filius ejus, pro eo :2. et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et universi qui se conju...3. Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gi...4. Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus le...5. Et persecutus est iniquos perscrutans eos : et qui conturbaban...6. et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus, et omnes operari...7. Et exacerbabat reges multos, et lætificabat Jacob in operibus ...8. Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et ...9. Et nominatus est usque ad novissimum terræ, et congregavit pereuntes.10. Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam...11. Et cognovit Judas, et exiit obviam illi : et percussit, et occ...12. Et accepit spolia eorum : et gladium Apollonii abstulit Judas,...13. Et audivit Seron princeps exercitus Syriæ, quod congregavit Ju...14. et ait : Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debel...15. Et præparavit se : et ascenderunt cum eo castra impiorum forte...16. Et appropinquaverunt usque ad Bethoron : et exivit Judas obvia...17. Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Ju...18. Et ait Judas : Facile est concludi multos in manus paucorum : ...19. quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cæ...20. Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia, ut ...21. nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris :22. et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram : vos autem n...23. Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito : et contritus...24. et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et...25. Et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formido super omnes ...26. et pervenit ad regem nomen ejus, et de præliis Judæ narrabant ...27. Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est anim...28. et aperuit ærarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum...29. Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa re...30. et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donari...31. Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem...32. Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super neg...33. et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret.34. Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos : et mandavit e...35. et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam ...36. et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus f...37. Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antioc...38. Et elegit Lysias Ptolemæum filium Dorymini, et Nicanorem, et G...39. et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia ...40. Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et appl...41. Et audierunt mercatores regionum nomen eorum : et acceperunt a...42. Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, e...43. et dixerunt unusquisque ad proximum suum : Erigamus dejectione...44. Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et u...45. Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum : non er...46. Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, qu...47. Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem...48. et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes sim...49. et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas...50. et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes : Quid faciemus i...51. et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdo...52. et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant : ...53. Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus,...54. Et tubis exclamaverunt voce magna.55. Et post hæc constituit Judas duces populi, tribunos, et centur...56. Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et ...57. Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum.58. Et ait Judas : Accingimini, et estote filii potentes, et estot...59. quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis ...60. Sicut autem fuerit voluntas in cælo, sic fiat.Et surrexit Judas, qui vocabatur Machabæus, filius ejus, pro eo :
This passage has not yet been translated.
et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et universi qui se conjunxerant patri ejus, et præliabantur prælium Israël cum lætitia.
This passage has not yet been translated.
Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in præliis, et protegebat castra gladio suo.
This passage has not yet been translated.
Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione.
This passage has not yet been translated.
Et persecutus est iniquos perscrutans eos : et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis :
This passage has not yet been translated.
et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt : et directa est salus in manu ejus.
This passage has not yet been translated.
Et exacerbabat reges multos, et lætificabat Jacob in operibus suis, et in sæculum memoria ejus in benedictione.
This passage has not yet been translated.
Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israël.
This passage has not yet been translated.
Et nominatus est usque ad novissimum terræ, et congregavit pereuntes.
This passage has not yet been translated.
Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël.
This passage has not yet been translated.
Et cognovit Judas, et exiit obviam illi : et percussit, et occidit illum : et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
This passage has not yet been translated.
Et accepit spolia eorum : et gladium Apollonii abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus.
This passage has not yet been translated.
Et audivit Seron princeps exercitus Syriæ, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et ecclesiam secum,
This passage has not yet been translated.
et ait : Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis.
This passage has not yet been translated.
Et præparavit se : et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël.
This passage has not yet been translated.
Et appropinquaverunt usque ad Bethoron : et exivit Judas obviam illi cum paucis.
This passage has not yet been translated.
Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judæ : Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie ?
This passage has not yet been translated.
Et ait Judas : Facile est concludi multos in manus paucorum : et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis, et in paucis :
This passage has not yet been translated.
quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cælo fortitudo est.
This passage has not yet been translated.
Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia, ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos :
This passage has not yet been translated.
nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris :
This passage has not yet been translated.
et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram : vos autem ne timueritis eos.
This passage has not yet been translated.
Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito : et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius :
This passage has not yet been translated.
et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim.
This passage has not yet been translated.
Et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum :
This passage has not yet been translated.
et pervenit ad regem nomen ejus, et de præliis Judæ narrabant omnes gentes.
This passage has not yet been translated.
Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo : et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde :
This passage has not yet been translated.
et aperuit ærarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum : et mandavit illis ut essent parati ad omnia.
This passage has not yet been translated.
Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quæ erant a primis diebus :
This passage has not yet been translated.
et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donaria, quæ dederat ante larga manu : et abundaverat super reges qui ante eum fuerant.
This passage has not yet been translated.
Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum.
This passage has not yet been translated.
Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Ægypti,
This passage has not yet been translated.
et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret.
This passage has not yet been translated.
Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos : et mandavit ei de omnibus quæ volebat, et de inhabitantibus Judæam, et Jerusalem :
This passage has not yet been translated.
et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël, et reliquias Jerusalem, et auferendam memoriam eorum de loco :
This passage has not yet been translated.
et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum.
This passage has not yet been translated.
Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo : et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones.
This passage has not yet been translated.
Et elegit Lysias Ptolemæum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis :
This passage has not yet been translated.
et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia equitum, ut venirent in terram Juda, et disperderent eam secundum verbum regis.
This passage has not yet been translated.
Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri.
This passage has not yet been translated.
Et audierunt mercatores regionum nomen eorum : et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum.
This passage has not yet been translated.
Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum : et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem :
This passage has not yet been translated.
et dixerunt unusquisque ad proximum suum : Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris.
This passage has not yet been translated.
Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
This passage has not yet been translated.
Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum : non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur : et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium : et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara.
This passage has not yet been translated.
Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël.
This passage has not yet been translated.
Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua :
This passage has not yet been translated.
et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum :
This passage has not yet been translated.
et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas : et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies,
This passage has not yet been translated.
et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes : Quid faciemus istis, et quo eos ducemus ?
This passage has not yet been translated.
et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem :
This passage has not yet been translated.
et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant : tu scis quæ cogitant in nos.
This passage has not yet been translated.
Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos ?
This passage has not yet been translated.
Et tubis exclamaverunt voce magna.
This passage has not yet been translated.
Et post hæc constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones.
This passage has not yet been translated.
Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.
This passage has not yet been translated.
Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum.
This passage has not yet been translated.
Et ait Judas : Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra :
This passage has not yet been translated.
quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum.
This passage has not yet been translated.
Sicut autem fuerit voluntas in cælo, sic fiat.
This passage has not yet been translated.