1 Maccabees · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites ...2. ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito :...3. Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtu...4. adhuc enim dispersus erat exercitus a castris.5. Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit : et...6. Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus m...7. et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus i...8. Et ait Judas viris, qui secum erant : Ne timueritis multitudin...9. Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubr...10. Et nunc clamemus in cælum : et miserebitur nostri Dominus, et ...11. et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël.12. Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venient...13. Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui e...14. Et congressi sunt : et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum.15. Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt ...16. Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.17. Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum c...18. et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nu...19. Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospici...20. Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succender...21. Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et J...22. Et fugerunt omnes in campum alienigenarum :23. et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum...24. Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, q...25. Et facta est salus magna in Israël in die illa.26. Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiave...27. Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non ...28. Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexagin...29. Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occ...30. Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus...31. Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confund...32. Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et co...33. Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, q...34. Et commiserunt prælium : et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinq...35. Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quo...36. Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimic...37. Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.38. Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, e...39. Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et i...40. et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis s...41. Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant...42. Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei :43. et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in ...44. Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, qu...45. Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne for...46. Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque...47. Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverun...48. et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus ...49. Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et al...50. Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas qu...51. Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consu...52. Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis no...53. et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaus...54. Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud ...55. Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedix...56. Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt ho...57. Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et ded...58. Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opp...59. Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël...60. Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum...61. Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eu...Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos : et moverunt castra nocte,
This passage has not yet been translated.
ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito : et filii, qui erant ex arce, erant illis duces.
This passage has not yet been translated.
Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum :
This passage has not yet been translated.
adhuc enim dispersus erat exercitus a castris.
This passage has not yet been translated.
Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit : et quærebat eos in montibus, quoniam dixit : Fugiunt hi a nobis.
This passage has not yet been translated.
Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant :
This passage has not yet been translated.
et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prælium.
This passage has not yet been translated.
Et ait Judas viris, qui secum erant : Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.
This passage has not yet been translated.
Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.
This passage has not yet been translated.
Et nunc clamemus in cælum : et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie :
This passage has not yet been translated.
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël.
This passage has not yet been translated.
Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso.
This passage has not yet been translated.
Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda.
This passage has not yet been translated.
Et congressi sunt : et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum.
This passage has not yet been translated.
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.
This passage has not yet been translated.
Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est,
This passage has not yet been translated.
et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.
This passage has not yet been translated.
Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte.
This passage has not yet been translated.
Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.
This passage has not yet been translated.
Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium.
This passage has not yet been translated.
Et fugerunt omnes in campum alienigenarum :
This passage has not yet been translated.
et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas.
This passage has not yet been translated.
Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus.
This passage has not yet been translated.
Et facta est salus magna in Israël in die illa.
This passage has not yet been translated.
Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant.
This passage has not yet been translated.
Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.
This passage has not yet been translated.
Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.
This passage has not yet been translated.
Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris.
This passage has not yet been translated.
Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.
This passage has not yet been translated.
Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus.
This passage has not yet been translated.
Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.
This passage has not yet been translated.
Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.
This passage has not yet been translated.
Et commiserunt prælium : et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum.
This passage has not yet been translated.
Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.
This passage has not yet been translated.
Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
This passage has not yet been translated.
Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.
This passage has not yet been translated.
Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,
This passage has not yet been translated.
et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum.
This passage has not yet been translated.
Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.
This passage has not yet been translated.
Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei :
This passage has not yet been translated.
et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
This passage has not yet been translated.
Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.
This passage has not yet been translated.
Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.
This passage has not yet been translated.
Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.
This passage has not yet been translated.
Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius :
This passage has not yet been translated.
et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus : et ædem, et atria sanctificaverunt.
This passage has not yet been translated.
Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum.
This passage has not yet been translated.
Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo.
This passage has not yet been translated.
Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant.
This passage has not yet been translated.
Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni :
This passage has not yet been translated.
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.
This passage has not yet been translated.
Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis.
This passage has not yet been translated.
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis.
This passage has not yet been translated.
Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis.
This passage has not yet been translated.
Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas.
This passage has not yet been translated.
Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.
This passage has not yet been translated.
Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio.
This passage has not yet been translated.
Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt.
This passage has not yet been translated.
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ.
This passage has not yet been translated.