1 Maccabees · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum...2. et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœp...3. Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in...4. Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in ...5. Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et an...6. Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et popu...7. et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspect...8. et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judæam.9. Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlit...10. Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Cong...11. et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus :...12. Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit mu...13. Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti ...14. Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de ...15. dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sido...16. Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecc...17. Dixitque Judas Simoni fratri suo : Elige tibi viros, et vade, ...18. Et reliquit Josephum filium Zachariæ, et Azariam, duces populi...19. et præcepit illis, dicens : Præestote populo huic : et nolite ...20. Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilæam :...21. Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum genti...22. Ptolemaidis : et ceciderunt de gentibus fere tria millia viror...23. et assumpsit eos qui erant in Galilæa et in Arbatis, cum uxori...24. Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jorda...25. Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et n...26. et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et ...27. Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehens...28. Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor re...29. Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.30. Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce popul...31. Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad ...32. et dixit exercitui suo : Pugnate hodie pro fratribus vestris.33. Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et...34. Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugeru...35. Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam : et ...36. Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliqu...37. Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et...38. Et misit Judas speculari exercitum : et renuntiaverunt ei, dic...39. et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt tr...40. Et ait Timotheus principibus exercitus sui : Cum appropinquave...41. si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, tr...42. Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scrib...43. Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et...44. Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omni...45. Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaad...46. Et venerunt usque Ephron : et hæc civitas magna in ingressu po...47. Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt porta...48. dicens : Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nos...49. Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusqui...50. et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illa...51. et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam,...52. Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.53. Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per...54. et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtul...55. Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et...56. audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis...57. et dixit : Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adve...58. Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.59. Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.60. Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ : et c...61. quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortit...62. Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus...63. Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël,...64. Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.65. Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in...66. Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulab...67. In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortite...68. Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diru...Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde :
This passage has not yet been translated.
et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi.
This passage has not yet been translated.
Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas : et percussit eos plaga magna.
This passage has not yet been translated.
Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via.
This passage has not yet been translated.
Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.
This passage has not yet been translated.
Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum :
This passage has not yet been translated.
et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos :
This passage has not yet been translated.
et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judæam.
This passage has not yet been translated.
Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos : et fugerunt in Datheman munitionem.
This passage has not yet been translated.
Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,
This passage has not yet been translated.
et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus : et Timotheus est dux exercitus eorum.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.
This passage has not yet been translated.
Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt : et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros.
This passage has not yet been translated.
Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba hæc :
This passage has not yet been translated.
dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone : et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant.
This passage has not yet been translated.
Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Judas Simoni fratri suo : Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa : ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim.
This passage has not yet been translated.
Et reliquit Josephum filium Zachariæ, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judæa ad custodiam :
This passage has not yet been translated.
et præcepit illis, dicens : Præestote populo huic : et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur.
This passage has not yet been translated.
Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilæam : Judæ autem octo millia in Galaaditim.
This passage has not yet been translated.
Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus : et contritæ sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam
This passage has not yet been translated.
Ptolemaidis : et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum,
This passage has not yet been translated.
et assumpsit eos qui erant in Galilæa et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Judæam cum lætitia magna.
This passage has not yet been translated.
Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum.
This passage has not yet been translated.
Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide,
This passage has not yet been translated.
et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim : hæ omnes civitates munitæ et magnæ.
This passage has not yet been translated.
Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die.
This passage has not yet been translated.
Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem : et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni.
This passage has not yet been translated.
Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.
This passage has not yet been translated.
Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.
This passage has not yet been translated.
Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate :
This passage has not yet been translated.
et dixit exercitui suo : Pugnate hodie pro fratribus vestris.
This passage has not yet been translated.
Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione.
This passage has not yet been translated.
Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus : et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum.
This passage has not yet been translated.
Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam : et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni.
This passage has not yet been translated.
Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis.
This passage has not yet been translated.
Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem.
This passage has not yet been translated.
Et misit Judas speculari exercitum : et renuntiaverunt ei, dicentes : Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis :
This passage has not yet been translated.
et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis.
This passage has not yet been translated.
Et ait Timotheus principibus exercitus sui : Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ : si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos ;
This passage has not yet been translated.
si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum.
This passage has not yet been translated.
Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens : Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in prælium.
This passage has not yet been translated.
Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.
This passage has not yet been translated.
Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso : et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judæ.
This passage has not yet been translated.
Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda.
This passage has not yet been translated.
Et venerunt usque Ephron : et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
This passage has not yet been translated.
Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus : et misit ad eos Judas verbis pacificis,
This passage has not yet been translated.
dicens : Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram : et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.
This passage has not yet been translated.
Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco :
This passage has not yet been translated.
et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus :
This passage has not yet been translated.
et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus : et transivit per totam civitatem super interfectos.
This passage has not yet been translated.
Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.
This passage has not yet been translated.
Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda :
This passage has not yet been translated.
et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
This passage has not yet been translated.
Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis,
This passage has not yet been translated.
audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt,
This passage has not yet been translated.
et dixit : Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt.
This passage has not yet been translated.
Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.
This passage has not yet been translated.
Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.
This passage has not yet been translated.
Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ : et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo :
This passage has not yet been translated.
quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.
This passage has not yet been translated.
Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.
This passage has not yet been translated.
Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.
This passage has not yet been translated.
Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
This passage has not yet been translated.
Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus : et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.
This passage has not yet been translated.
Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam.
This passage has not yet been translated.
In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium.
This passage has not yet been translated.
Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni : et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda.
This passage has not yet been translated.