1 Maccabees · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit ...2. templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et l...3. Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam : et ...4. et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum trist...5. Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra ...6. et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus e...7. et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altar...8. Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commo...9. Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristit...10. Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus...11. et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in ...12. Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et ab...13. Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce ...14. Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum su...15. et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret ...16. Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.17. Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regn...18. Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanct...19. Et cogitavit Judas disperdere eos : et convocavit universum po...20. Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinqua...21. Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur : et adjunxerunt se...22. et abierunt ad regem, et dixerunt : Quousque non facis judiciu...23. Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in præceptis eju...24. et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et q...25. Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines ...26. et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et...27. et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et n...28. Et iratus est rex, ut hæc audivit : et convocavit omnes amicos...29. sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum...30. Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et vigi...31. Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugn...32. Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam con...33. Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum...34. et elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, ad acuendos e...35. et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis ele...36. Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant : et quocumqu...37. Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singula...38. Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tub...39. Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt ...40. Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et ...41. Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis...42. Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et cecideru...43. Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam lorici...44. et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nome...45. Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a ...46. Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit e...47. Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverte...48. Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et app...49. Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura : et exierunt de ...50. Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam ...51. Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et...52. Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pu...53. Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset...54. Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos f...55. Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antioc...56. reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cu...57. festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Defic...58. Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum ill...59. et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut priu...60. Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad...61. Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.62. Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rup...63. Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et inven...Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro,
This passage has not yet been translated.
templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia.
This passage has not yet been translated.
Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam : et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate :
This passage has not yet been translated.
et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.
This passage has not yet been translated.
Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda :
This passage has not yet been translated.
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt :
This passage has not yet been translated.
et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.
This passage has not yet been translated.
Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.
This passage has not yet been translated.
Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
This passage has not yet been translated.
Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine :
This passage has not yet been translated.
et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum : qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea !
This passage has not yet been translated.
Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa.
This passage has not yet been translated.
Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.
This passage has not yet been translated.
Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum :
This passage has not yet been translated.
et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.
This passage has not yet been translated.
Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.
This passage has not yet been translated.
Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem : et vocavit nomen ejus Eupator.
This passage has not yet been translated.
Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum : et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium.
This passage has not yet been translated.
Et cogitavit Judas disperdere eos : et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.
This passage has not yet been translated.
Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.
This passage has not yet been translated.
Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur : et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël,
This passage has not yet been translated.
et abierunt ad regem, et dixerunt : Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros ?
This passage has not yet been translated.
Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in præceptis ejus, et obsequi edictis ejus :
This passage has not yet been translated.
et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hæreditates nostræ diripiebantur.
This passage has not yet been translated.
Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros :
This passage has not yet been translated.
et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt :
This passage has not yet been translated.
et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et non poteris obtinere eos.
This passage has not yet been translated.
Et iratus est rex, ut hæc audivit : et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant :
This passage has not yet been translated.
sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii.
This passage has not yet been translated.
Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium.
This passage has not yet been translated.
Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos : et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.
This passage has not yet been translated.
Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.
This passage has not yet been translated.
Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam : et comparaverunt se exercitus in prælium, et tubis cecinerunt :
This passage has not yet been translated.
et elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, ad acuendos eos in prælium :
This passage has not yet been translated.
et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeæ æreæ in capitibus eorum : et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant.
This passage has not yet been translated.
Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant : et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea.
This passage has not yet been translated.
Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias : et super eas machinæ : et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper : et Indus magister bestiæ.
This passage has not yet been translated.
Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus.
This passage has not yet been translated.
Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis.
This passage has not yet been translated.
Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia : et ibant caute et ordinate.
This passage has not yet been translated.
Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum : erat enim exercitus magnus valde, et fortis.
This passage has not yet been translated.
Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.
This passage has not yet been translated.
Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis : et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex :
This passage has not yet been translated.
et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen æternum.
This passage has not yet been translated.
Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.
This passage has not yet been translated.
Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum : et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
This passage has not yet been translated.
Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis.
This passage has not yet been translated.
Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion.
This passage has not yet been translated.
Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura : et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ.
This passage has not yet been translated.
Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam servare eam.
This passage has not yet been translated.
Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.
This passage has not yet been translated.
Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.
This passage has not yet been translated.
Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant.
This passage has not yet been translated.
Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
This passage has not yet been translated.
Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,
This passage has not yet been translated.
reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia :
This passage has not yet been translated.
festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.
This passage has not yet been translated.
Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum :
This passage has not yet been translated.
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc.
This passage has not yet been translated.
Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.
This passage has not yet been translated.
Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.
This passage has not yet been translated.
Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.
This passage has not yet been translated.
Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati : et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.
This passage has not yet been translated.