1 Maccabees · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci fi...2. Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, com...3. Et res ei innotuit, et ait : Nolite mihi ostendere faciem eorum.4. Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui.5. Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël : et Alcimus...6. Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas ...7. Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat extermini...8. Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans ...9. ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impiu...10. Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda ...11. Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia vener...12. Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum r...13. et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël : et exquirebant ...14. Dixerunt enim : Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non deci...15. et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicen...16. Et crediderunt ei : et comprehendit ex eis sexaginta viros, et...17. Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in ci...18. Et incubuit timor et tremor in omnem populum : quia dixerunt :...19. Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethze...20. Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in ad...21. et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui :22. et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et...23. Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo eran...24. et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam ...25. Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, ...26. Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus,...27. Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad ...28. dicens : Non sit pugna inter me et vos : veniam cum viris pauc...29. Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice : et ho...30. Et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum : et co...31. Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus : et ...32. Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, ...33. Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion : et exierun...34. Et irridens sprevit eos, et polluit : et locutus est superbe,35. et juravit cum ira, dicens : Nisi traditus fuerit Judas et exe...36. Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et...37. Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in e...38. fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gl...39. Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron...40. Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris : et or...41. Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaveru...42. sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sci...43. Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar ...44. Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projece...45. et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo venia...46. et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventila...47. Et acceperunt spolia eorum in prædam : et caput Nicanoris ampu...48. Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna.49. Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die me...50. Et siluit terra Juda dies paucos.Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum.
This passage has not yet been translated.
Et res ei innotuit, et ait : Nolite mihi ostendere faciem eorum.
This passage has not yet been translated.
Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui.
This passage has not yet been translated.
Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël : et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.
This passage has not yet been translated.
Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.
This passage has not yet been translated.
Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum,
This passage has not yet been translated.
ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.
This passage has not yet been translated.
Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.
This passage has not yet been translated.
Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
This passage has not yet been translated.
Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt :
This passage has not yet been translated.
et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël : et exquirebant ab eis pacem.
This passage has not yet been translated.
Dixerunt enim : Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos :
This passage has not yet been translated.
et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens : Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.
This passage has not yet been translated.
Et crediderunt ei : et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est :
This passage has not yet been translated.
Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
This passage has not yet been translated.
Et incubuit timor et tremor in omnem populum : quia dixerunt : Non est veritas, et judicium in eis : transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt.
This passage has not yet been translated.
Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha : et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant : et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit.
This passage has not yet been translated.
Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem :
This passage has not yet been translated.
et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui :
This passage has not yet been translated.
et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël.
This passage has not yet been translated.
Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes :
This passage has not yet been translated.
et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
This passage has not yet been translated.
Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos : et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.
This passage has not yet been translated.
Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël : et mandavit ei evertere populum.
This passage has not yet been translated.
Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo,
This passage has not yet been translated.
dicens : Non sit pugna inter me et vos : veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.
This passage has not yet been translated.
Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice : et hostes parati erant rapere Judam.
This passage has not yet been translated.
Et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum : et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus.
This passage has not yet been translated.
Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus : et exivit obviam Judæ in pugnam juxta Capharsalama.
This passage has not yet been translated.
Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David.
This passage has not yet been translated.
Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion : et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege.
This passage has not yet been translated.
Et irridens sprevit eos, et polluit : et locutus est superbe,
This passage has not yet been translated.
et juravit cum ira, dicens : Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
This passage has not yet been translated.
Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt :
This passage has not yet been translated.
Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo :
This passage has not yet been translated.
fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio : memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.
This passage has not yet been translated.
Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron : et occurrit illi exercitus Syriæ.
This passage has not yet been translated.
Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris : et oravit Judas, et dixit :
This passage has not yet been translated.
Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia :
This passage has not yet been translated.
sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua : et judica illum secundum malitiam illius.
This passage has not yet been translated.
Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar : et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio.
This passage has not yet been translated.
Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt :
This passage has not yet been translated.
et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus :
This passage has not yet been translated.
et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
This passage has not yet been translated.
Et acceperunt spolia eorum in prædam : et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna.
This passage has not yet been translated.
Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar.
This passage has not yet been translated.
Et siluit terra Juda dies paucos.
This passage has not yet been translated.