1 Maccabees · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, ...2. Et audierunt prælia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in...3. et quanta fecerunt in regione Hispaniæ, et quod in potestatem ...4. locaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervener...5. Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros qui adversum...6. et Antiochum magnum regem Asiæ, qui eis pugnam intulerat haben...7. et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et...8. et regionem Indorum, et Medos, et Lydos, de optimis regionibus...9. et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos...10. et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et...11. et residua regna, et insulas, quæ aliquando restiterant illis,...12. Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conse...13. quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant : quo...14. Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purp...15. Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecento...16. et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos d...17. Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jason...18. et ut auferrent ab eis jugum Græcorum, quia viderunt quod in s...19. Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et...20. Judas Machabæus, et fratres ejus, et populus Judæorum, miserun...21. Et placuit sermo in conspectu eorum.22. Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis æreis, et ...23. Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æt...24. Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eo...25. auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno :26. et præliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, ar...27. Similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum, a...28. et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, si...29. secundum hæc verba constituerunt Romani populo Judæorum.30. Quod si post hæc verba hi aut illi addere aut demere ad hæc al...31. Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei...32. si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judici...Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia quæ postulantur ab eis, et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias : et quia sunt potentes viribus.
This passage has not yet been translated.
Et audierunt prælia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum :
This passage has not yet been translated.
et quanta fecerunt in regione Hispaniæ, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quæ illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia :
This passage has not yet been translated.
locaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terræ, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna : ceteri autem dant eis tributum omnibus annis.
This passage has not yet been translated.
Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos :
This passage has not yet been translated.
et Antiochum magnum regem Asiæ, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis :
This passage has not yet been translated.
et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum,
This passage has not yet been translated.
et regionem Indorum, et Medos, et Lydos, de optimis regionibus eorum : et acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni regi,
This passage has not yet been translated.
et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos : et innotuit sermo his,
This passage has not yet been translated.
et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem :
This passage has not yet been translated.
et residua regna, et insulas, quæ aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et in potestatem redegerunt.
This passage has not yet been translated.
Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quæ erant proxima, et quæ erant longe : quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos :
This passage has not yet been translated.
quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant : quos autem vellent, regno deturbabant : et exaltati sunt valde.
This passage has not yet been translated.
Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea.
This passage has not yet been translated.
Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut quæ digna sunt, gerant :
This passage has not yet been translated.
et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos.
This passage has not yet been translated.
Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem :
This passage has not yet been translated.
et ut auferrent ab eis jugum Græcorum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël.
This passage has not yet been translated.
Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt :
This passage has not yet been translated.
Judas Machabæus, et fratres ejus, et populus Judæorum, miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros.
This passage has not yet been translated.
Et placuit sermo in conspectu eorum.
This passage has not yet been translated.
Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis æreis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis :
This passage has not yet been translated.
Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æternum : gladiusque et hostis procul sit ab eis.
This passage has not yet been translated.
Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,
This passage has not yet been translated.
auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno :
This passage has not yet been translated.
et præliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes.
This passage has not yet been translated.
Similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit :
This passage has not yet been translated.
et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum absque dolo :
This passage has not yet been translated.
secundum hæc verba constituerunt Romani populo Judæorum.
This passage has not yet been translated.
Quod si post hæc verba hi aut illi addere aut demere ad hæc aliquid voluerint, facient ex proposito suo : et quæcumque addiderint, vel dempserint, rata erunt.
This passage has not yet been translated.
Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes : Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judæos ?
This passage has not yet been translated.
si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque.
This passage has not yet been translated.