1 Maccabees · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitu...2. Et abierunt viam quæ ducit in Galgala, et castra posuerunt in ...3. In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applic...4. et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, ...5. Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo :6. et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuer...7. Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurge...8. Et dixit his qui residui erant : Surgamus, et eamus ad adversa...9. Et avertebant eum, dicentes : Non poterimus, sed liberemus ani...10. Et ait Judas : Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis : et ...11. Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam : et ...12. Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex d...13. exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, ...14. Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in de...15. et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usq...16. Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est de...17. et ingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex hi...18. Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt.19. Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelieru...20. Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugeba...21. et dixerunt : Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat popu...22. Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et mag...23. Et factum est : post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus ...24. In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Ba...25. Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis :26. et exquirebant, et perscrutabantur amicos Judæ, et adducebant ...27. Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex di...28. Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ :29. Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est...30. Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem,...31. Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loc...32. Et cognovit Bacchides, et quærebat eum occidere.33. Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum e...34. Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis e...35. Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuth...36. Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem...37. Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus,...38. Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui : et ascenderu...39. Et elevaverunt oculos suos, et viderunt : et ecce tumultus, et...40. Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et cecid...41. et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in...42. Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui : et reversi ...43. Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jo...44. Et dixit ad suos Jonathas : Surgamus, et pugnemus contra inimi...45. ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, ...46. Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum ...47. Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divert...48. et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et tra...49. Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et rever...50. et ædificaverunt civitates munitas in Judæa, munitionem quæ er...51. Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël :52. et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posui...53. et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in...54. Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepi...55. In tempore illo percussus est Alcimus : et impedita sunt opera...56. Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.57. Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus es...58. Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes : Ecce Jonathas, et qui...59. Et abierunt, et consilium ei dederunt.60. Et surrexit ut veniret cum exercitu multo : et misit occulte e...61. Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ,...62. et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbe...63. Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem s...64. Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen : et oppugnavit ...65. Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exii...66. et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tab...67. Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et su...68. et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis : et ...69. Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut v...70. Et cognovit Jonathas : et misit ad eum legatos componere pacem...71. Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit ...72. Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat prædatus de terra...73. Et cessavit gladius ex Israël : et habitavit Jonathas in Machm...Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis.
This passage has not yet been translated.
Et abierunt viam quæ ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quæ est in Arbellis : et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas.
This passage has not yet been translated.
In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem :
This passage has not yet been translated.
et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum.
This passage has not yet been translated.
Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo :
This passage has not yet been translated.
et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde : et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.
This passage has not yet been translated.
Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est.
This passage has not yet been translated.
Et dixit his qui residui erant : Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.
This passage has not yet been translated.
Et avertebant eum, dicentes : Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos : nos autem pauci sumus.
This passage has not yet been translated.
Et ait Judas : Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis : et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ.
This passage has not yet been translated.
Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam : et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.
This passage has not yet been translated.
Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis :
This passage has not yet been translated.
exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum : et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.
This passage has not yet been translated.
Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde :
This passage has not yet been translated.
et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
This passage has not yet been translated.
Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo :
This passage has not yet been translated.
et ingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis.
This passage has not yet been translated.
Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt.
This passage has not yet been translated.
Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.
This passage has not yet been translated.
Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos,
This passage has not yet been translated.
et dixerunt : Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël !
This passage has not yet been translated.
Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta : multa enim erant valde.
This passage has not yet been translated.
Et factum est : post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.
This passage has not yet been translated.
In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis.
This passage has not yet been translated.
Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis :
This passage has not yet been translated.
et exquirebant, et perscrutabantur amicos Judæ, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat.
This passage has not yet been translated.
Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël.
This passage has not yet been translated.
Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ :
This passage has not yet been translated.
Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ.
This passage has not yet been translated.
Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.
This passage has not yet been translated.
Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui.
This passage has not yet been translated.
Et cognovit Bacchides, et quærebat eum occidere.
This passage has not yet been translated.
Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant : et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar.
This passage has not yet been translated.
Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem.
This passage has not yet been translated.
Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.
This passage has not yet been translated.
Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea.
This passage has not yet been translated.
Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.
This passage has not yet been translated.
Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui : et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis.
This passage has not yet been translated.
Et elevaverunt oculos suos, et viderunt : et ecce tumultus, et apparatus multus : et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis.
This passage has not yet been translated.
Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes : et acceperunt omnia spolia eorum :
This passage has not yet been translated.
et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
This passage has not yet been translated.
Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui : et reversi sunt ad ripam Jordanis.
This passage has not yet been translated.
Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad suos Jonathas : Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros : non est enim hodie sicut heri et nudiustertius :
This passage has not yet been translated.
ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus : et non est locus divertendi.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum.
This passage has not yet been translated.
Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro :
This passage has not yet been translated.
et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem.
This passage has not yet been translated.
Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem,
This passage has not yet been translated.
et ædificaverunt civitates munitas in Judæa, munitionem quæ erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris.
This passage has not yet been translated.
Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël :
This passage has not yet been translated.
et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum :
This passage has not yet been translated.
et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam.
This passage has not yet been translated.
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum : et cœpit destruere.
This passage has not yet been translated.
In tempore illo percussus est Alcimus : et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua.
This passage has not yet been translated.
Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.
This passage has not yet been translated.
Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus.
This passage has not yet been translated.
Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes : Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter : nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte.
This passage has not yet been translated.
Et abierunt, et consilium ei dederunt.
This passage has not yet been translated.
Et surrexit ut veniret cum exercitu multo : et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant : sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.
This passage has not yet been translated.
Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos :
This passage has not yet been translated.
et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto : et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam.
This passage has not yet been translated.
Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam : et his, qui de Judæa erant, denuntiavit.
This passage has not yet been translated.
Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen : et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas.
This passage has not yet been translated.
Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero :
This passage has not yet been translated.
et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum : et cœpit cædere, et crescere in virtutibus.
This passage has not yet been translated.
Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,
This passage has not yet been translated.
et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis : et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis.
This passage has not yet been translated.
Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit : ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam.
This passage has not yet been translated.
Et cognovit Jonathas : et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem.
This passage has not yet been translated.
Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitæ ejus.
This passage has not yet been translated.
Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat prædatus de terra Juda : et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus.
This passage has not yet been translated.
Et cessavit gladius ex Israël : et habitavit Jonathas in Machmas, et cœpit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël.
This passage has not yet been translated.