1 Chronicles · 28
Verses
⋯
Individual passages
1. Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum,...2. Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait : Audite me, fratres...3. Deus autem dixit mihi : Non ædificabis domum nomini meo, eo qu...4. Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei,...5. Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) ...6. dixitque mihi : Salomon filius tuus ædificabit domum meam, et ...7. Et firmabo regnum ejus usque in æternum, si perseveraverit fac...8. Nunc ergo coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro, cust...9. Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito e...10. Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuari...11. Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, e...12. necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per cir...13. divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera dom...14. Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque p...15. Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro me...16. Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate men...17. Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissi...18. Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit...19. Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intellig...20. Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et conf...21. Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum : in omne ministerium ...Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi : tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait : Audite me, fratres mei et populus meus : cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri : et ad ædificandum, omnia præparavi.
This passage has not yet been translated.
Deus autem dixit mihi : Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.
This passage has not yet been translated.
Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum : de Juda enim elegit principes : porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël.
This passage has not yet been translated.
Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël,
This passage has not yet been translated.
dixitque mihi : Salomon filius tuus ædificabit domum meam, et atria mea : ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.
This passage has not yet been translated.
Et firmabo regnum ejus usque in æternum, si perseveraverit facere præcepta mea et judicia, sicut et hodie.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri : ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
This passage has not yet been translated.
Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario : omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies : si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii, confortare, et perfice.
This passage has not yet been translated.
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
This passage has not yet been translated.
necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,
This passage has not yet been translated.
divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.
This passage has not yet been translated.
Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.
This passage has not yet been translated.
Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensuræ, pondus argenti tradidit.
This passage has not yet been translated.
Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum : similiter et argentum in alias mensas argenteas.
This passage has not yet been translated.
Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
This passage has not yet been translated.
Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit : ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubim extendentium alas, et velantium arcam fœderis Domini.
This passage has not yet been translated.
Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
This passage has not yet been translated.
Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac : ne timeas, et ne paveas : Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
This passage has not yet been translated.
Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum : in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua.
This passage has not yet been translated.