1 Chronicles · 29
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam : Salomonem filium...2. Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei....3. et super hæc quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum ...4. Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talen...5. Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est arg...6. Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuu...7. Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et...8. Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros...9. Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia cord...10. Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait : Bened...11. Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque ...12. Tuæ divitiæ, et tua est gloria : tu dominaris omnium. In manu ...13. Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tu...14. Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa ...15. Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres n...16. Domine Deus noster, omnis hæc copia quam paravimus ut ædificar...17. Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, ...18. Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, cus...19. Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat manda...20. Præcepit autem David universæ ecclesiæ : Benedicite Domino Deo...21. Immolaveruntque victimas Domino : et obtulerunt holocausta die...22. Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi...23. Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre ...24. Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis ...25. Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël : et de...26. Igitur David filius Isai regnavit super universum Israël.27. Et dies quibus regnavit super Israël, fuerunt quadraginta anni...28. Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, ...29. Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in li...30. universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum quæ trans...Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam : Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum : opus namque grande est, neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo.
This passage has not yet been translated.
Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea : et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime :
This passage has not yet been translated.
et super hæc quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quæ præparavi in ædem sanctam.
This passage has not yet been translated.
Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.
This passage has not yet been translated.
Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum : et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.
This passage has not yet been translated.
Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.
This passage has not yet been translated.
Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia : argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia : ferri quoque centum millia talentorum.
This passage has not yet been translated.
Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis.
This passage has not yet been translated.
Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino : sed et David rex lætatus est gaudio magno.
This passage has not yet been translated.
Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait : Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab æterno in æternum.
This passage has not yet been translated.
Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria : et tibi laus : cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt : tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
This passage has not yet been translated.
Tuæ divitiæ, et tua est gloria : tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia : in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
This passage has not yet been translated.
Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.
This passage has not yet been translated.
Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere ? Tua sunt omnia : et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.
This passage has not yet been translated.
Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
This passage has not yet been translated.
Domine Deus noster, omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
This passage has not yet been translated.
Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc : et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
This passage has not yet been translated.
Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
This passage has not yet been translated.
Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa : et ædificet ædem, cujus impensas paravi.
This passage has not yet been translated.
Præcepit autem David universæ ecclesiæ : Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum : et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
This passage has not yet been translated.
Immolaveruntque victimas Domino : et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israël.
This passage has not yet been translated.
Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.
This passage has not yet been translated.
Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit : et paruit illi omnis Israël.
This passage has not yet been translated.
Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi.
This passage has not yet been translated.
Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël : et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël.
This passage has not yet been translated.
Igitur David filius Isai regnavit super universum Israël.
This passage has not yet been translated.
Et dies quibus regnavit super Israël, fuerunt quadraginta anni : in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus.
This passage has not yet been translated.
Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria : et regnavit Salomon filius ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.
Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis :
This passage has not yet been translated.
universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum quæ transierunt sub eo, sive in Israël, sive in cunctis regnis terrarum.
This passage has not yet been translated.