2 Maccabees · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Fratribus qui sunt per Ægyptum Judæis, salutem dicunt fratres ...2. Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locut...3. et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis ejus volu...4. Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in præceptis suis, et fa...5. Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos de...6. Et nunc hic sumus orantes pro vobis.7. Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judæi s...8. Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem : et o...9. Et nunc frequentate dies scenopegiæ mensis Casleu.10. Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Jerosolymis ...11. De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus i...12. Ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra...13. Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exerci...14. Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ej...15. Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis ...16. cum intrasset Antiochus : apertoque occulto aditu templi, mitt...17. Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios.18. Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificati...19. Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui t...20. Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretu...21. Et jussit eos haurire, et afferre sibi : et sacrificia quæ imp...22. Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui p...23. Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur ...24. Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum : Domine Deus omnium ...25. solus præstans, solus justus et omnipotens et æternus, qui lib...26. accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi ...27. Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibu...28. Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.29. Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.30. Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset s...31. Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemi...32. Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est : sed ex lumine ...33. Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quo...34. Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei t...35. et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atq...36. Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpreta...Fratribus qui sunt per Ægyptum Judæis, salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis Judæi, et qui in regione Judææ, et pacem bonam.
This passage has not yet been translated.
Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium :
This passage has not yet been translated.
et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem, corde magno et animo volenti.
This passage has not yet been translated.
Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in præceptis suis, et faciat pacem.
This passage has not yet been translated.
Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo.
This passage has not yet been translated.
Et nunc hic sumus orantes pro vobis.
This passage has not yet been translated.
Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno.
This passage has not yet been translated.
Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem : et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes.
This passage has not yet been translated.
Et nunc frequentate dies scenopegiæ mensis Casleu.
This passage has not yet been translated.
Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Jerosolymis et in Judæa, senatusque et Judas, Aristobolo magistro Ptolemæi regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Ægypto sunt Judæis, salutem et sanitatem.
This passage has not yet been translated.
De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus.
This passage has not yet been translated.
Ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos et sanctam civitatem.
This passage has not yet been translated.
Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneæ, consilio deceptus sacerdotum Naneæ.
This passage has not yet been translated.
Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
This passage has not yet been translated.
Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum,
This passage has not yet been translated.
cum intrasset Antiochus : apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem et eos qui cum eo erant : et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt.
This passage has not yet been translated.
Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios.
This passage has not yet been translated.
Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis : ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia.
This passage has not yet been translated.
Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
This passage has not yet been translated.
Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem : et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam.
This passage has not yet been translated.
Et jussit eos haurire, et afferre sibi : et sacrificia quæ imposita erant, jussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua : et ligna, et quæ erant superposita.
This passage has not yet been translated.
Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
This passage has not yet been translated.
Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Jonatha inchoante, ceteris autem respondentibus.
This passage has not yet been translated.
Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum : Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex,
This passage has not yet been translated.
solus præstans, solus justus et omnipotens et æternus, qui liberas Israël de omni malo ; qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos :
This passage has not yet been translated.
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica.
This passage has not yet been translated.
Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
This passage has not yet been translated.
Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.
This passage has not yet been translated.
Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.
This passage has not yet been translated.
Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium.
This passage has not yet been translated.
Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi.
This passage has not yet been translated.
Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est : sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est.
This passage has not yet been translated.
Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderent hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.
This passage has not yet been translated.
Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat :
This passage has not yet been translated.
et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera : et accipiens manu sua, tribuebat eis.
This passage has not yet been translated.
Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio : vocatur autem apud plures Nephi.
This passage has not yet been translated.