2 Maccabees · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Invenitur autem in descriptionibus Jeremiæ prophetæ, quod juss...2. Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et n...3. Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo.4. Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam ju...5. Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncæ : et tabernacu...6. Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi...7. Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit : Quod ignotus...8. et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et...9. Magnifice etenim sapientiam tractabat : et ut sapientiam haben...10. Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo ...11. Et dixit Moyses : Eo quod non sit comestum quod erat pro pecca...12. Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem.13. Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ ...14. Similiter autem et Judas ea quæ deciderant per bellum quod nob...15. Si ergo desideratis hæc, mittite qui perferant vobis.16. Acturi itaque purificationem scripsimus vobis : bene ergo faci...17. Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hæreditate...18. sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur,...19. Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit.20. De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni p...21. sed et de præliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium...22. et de illuminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro J...23. et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitate...24. Itemque ab Jasone Cyrenæo quinque libris comprehensa tentavimu...25. Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem vol...26. curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio ...27. Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus...28. Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati...29. Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi aute...30. Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandu...31. Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosi...32. brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare...33. Hinc ergo narrationem incipiemus : de præfatione tantum dixiss...Invenitur autem in descriptionibus Jeremiæ prophetæ, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis.
This passage has not yet been translated.
Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum.
This passage has not yet been translated.
Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo.
This passage has not yet been translated.
Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem.
This passage has not yet been translated.
Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncæ : et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit.
This passage has not yet been translated.
Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum : et non potuerunt invenire.
This passage has not yet been translated.
Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit : Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat :
This passage has not yet been translated.
et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc.
This passage has not yet been translated.
Magnifice etenim sapientiam tractabat : et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
This passage has not yet been translated.
Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Moyses : Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est.
This passage has not yet been translated.
Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem.
This passage has not yet been translated.
Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem : et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis.
This passage has not yet been translated.
Similiter autem et Judas ea quæ deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
This passage has not yet been translated.
Si ergo desideratis hæc, mittite qui perferant vobis.
This passage has not yet been translated.
Acturi itaque purificationem scripsimus vobis : bene ergo facietis, si egeritis hos dies.
This passage has not yet been translated.
Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hæreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem,
This passage has not yet been translated.
sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub cælo in locum sanctum.
This passage has not yet been translated.
Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit.
This passage has not yet been translated.
De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione,
This passage has not yet been translated.
sed et de præliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem,
This passage has not yet been translated.
et de illuminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,
This passage has not yet been translated.
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis.
This passage has not yet been translated.
Itemque ab Jasone Cyrenæo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare.
This passage has not yet been translated.
Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,
This passage has not yet been translated.
curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio : studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare : omnibus autem legentibus utilitas conferatur.
This passage has not yet been translated.
Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.
This passage has not yet been translated.
Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.
This passage has not yet been translated.
Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes.
This passage has not yet been translated.
Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt : ita æstimandum est et in nobis.
This passage has not yet been translated.
Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori :
This passage has not yet been translated.
brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est.
This passage has not yet been translated.
Hinc ergo narrationem incipiemus : de præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.
This passage has not yet been translated.