2 Maccabees · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etia...2. fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum...3. ita ut Seleucus Asiæ rex de redditibus suis præstaret omnes su...4. Simon autem de tribu Benjamin, præpositus templi constitutus, ...5. Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsææ ...6. et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium J...7. Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis quæ delatæ e...8. Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi pe...9. Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in ...10. Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia ...11. quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his qu...12. decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per unive...13. At ille pro his quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni g...14. Constituta autem die, intrabat de his Heliodorus ordinaturus. ...15. Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactave...16. Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabat...17. circumfusa enim erat mœstitia quædam viro, et horror corporis,...18. Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicati...19. Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant ...20. universæ autem protendentes manus in cælum, deprecabantur :21. erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis in...22. Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his...23. Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse...24. Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evi...25. Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, o...26. Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi glor...27. Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa calig...28. Et is, qui cum multis cursoribus et satellitibus prædictum ing...29. et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni ...30. Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum : ...31. Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam,...32. Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur ma...33. Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus...34. Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et po...35. Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis...36. Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera ...37. Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc...38. Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc,...39. Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator et adjuto...40. Igitur de Heliodoro et ærarii custodia ita res se habet.Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,
This passage has not yet been translated.
fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent :
This passage has not yet been translated.
ita ut Seleucus Asiæ rex de redditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes.
This passage has not yet been translated.
Simon autem de tribu Benjamin, præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.
This passage has not yet been translated.
Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsææ filium, qui eo tempore erat dux Cœlesyriæ et Phœnicis :
This passage has not yet been translated.
et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Jerosolymis, et communes copias immensas esse, quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum : esse autem possibile sub potestate regis cadere universa.
This passage has not yet been translated.
Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis quæ delatæ erant, illæ accitum Heliodorum, qui erat super negotia ejus, misit, cum mandatis ut prædictam pecuniam transportaret.
This passage has not yet been translated.
Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.
This passage has not yet been translated.
Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit : interrogabat autem si vere hæc ita essent.
This passage has not yet been translated.
Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia viduarum et pupillorum :
This passage has not yet been translated.
quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his quæ detulerat impius Simon : universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta :
This passage has not yet been translated.
decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse.
This passage has not yet been translated.
At ille pro his quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda.
This passage has not yet been translated.
Constituta autem die, intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
This passage has not yet been translated.
Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret.
This passage has not yet been translated.
Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur : facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem :
This passage has not yet been translated.
circumfusa enim erat mœstitia quædam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur.
This passage has not yet been translated.
Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
This passage has not yet been translated.
Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant : sed et virgines quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant :
This passage has not yet been translated.
universæ autem protendentes manus in cælum, deprecabantur :
This passage has not yet been translated.
erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio.
This passage has not yet been translated.
Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur.
This passage has not yet been translated.
Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens.
This passage has not yet been translated.
Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evidentiam, ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur.
This passage has not yet been translated.
Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus : isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit : qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea.
This passage has not yet been translated.
Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu : qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes.
This passage has not yet been translated.
Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt.
This passage has not yet been translated.
Et is, qui cum multis cursoribus et satellitibus prædictum ingressus est ærarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute :
This passage has not yet been translated.
et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus.
This passage has not yet been translated.
Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum : et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est.
This passage has not yet been translated.
Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus.
This passage has not yet been translated.
Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem.
This passage has not yet been translated.
Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt : Oniæ sacerdoti gratias age : nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.
This passage has not yet been translated.
Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt.
This passage has not yet been translated.
Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.
This passage has not yet been translated.
Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei.
This passage has not yet been translated.
Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait :
This passage has not yet been translated.
Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit : eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus.
This passage has not yet been translated.
Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit.
This passage has not yet been translated.
Igitur de Heliodoro et ærarii custodia ita res se habet.
This passage has not yet been translated.