2 Maccabees · 4

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Simon autem prædictus, pecuniarum et patriæ delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc, et ipse fuisset incentor malorum :

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suæ, et æmulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Sed cum inimicitiæ in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent,

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Cœlesyriæ et Phœnicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit,

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Sed post Seleuci vitæ excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium :

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta,

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

super hæc promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur, gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre cœpit,

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenæ conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus :

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palæstræ et præbitionis ejus injustæ, et in exercitiis disci.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Et patrios quidem honores nihil habentes, græcas glorias optimas arbitrabantur :

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

In leges enim divinas impie agere impune non cedit : sed hoc tempus sequens declarabit.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex præsens esset,

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis : quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Sed hæ oblatæ sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis : propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium triremium.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Misso autem in Ægyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemæi Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Joppen, et inde Jerosolymam.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Et magnifice ab Jasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est : et inde in Phœnicen exercitum convertit.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio : animos vero crudelis tyranni, et feræ beluæ iram gerens.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Menelaus autem principatum quidem obtinuit : de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus,

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant : quam ob causam utrique ad regem sunt evocati.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo : Sostratus autem prælatus est Cypriis.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Et cum hæc agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinæ dono essent dati.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico.

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus Daphnem.

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam.

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

Ob quam causam non solum Judæi, sed aliæ quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta.

English

This passage has not yet been translated.

36
Latin

Sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Judæi apud Antiochiam, simul et Græci, conquerentes de iniqua nece Oniæ.

English

This passage has not yet been translated.

37
Latin

Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam :

English

This passage has not yet been translated.

38
Latin

accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem jubet circumduci : et in eodem loco in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente pœnam.

English

This passage has not yet been translated.

39
Latin

Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato.

English

This passage has not yet been translated.

40
Latin

Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cœpit, duce quodam tyranno, ætate pariter et dementia provecto.

English

This passage has not yet been translated.

41
Latin

Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere : quidam vero cinerem in Lysimachum jecere.

English

This passage has not yet been translated.

42
Latin

Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt : ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt.

English

This passage has not yet been translated.

43
Latin

De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari.

English

This passage has not yet been translated.

44
Latin

Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus.

English

This passage has not yet been translated.

45
Latin

Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi.

English

This passage has not yet been translated.

46
Latin

Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia :

English

This passage has not yet been translated.

47
Latin

et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit : miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit.

English

This passage has not yet been translated.

48
Latin

Cito ergo injustam pœnam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt.

English

This passage has not yet been translated.

49
Latin

Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt.

English

This passage has not yet been translated.

50
Latin

Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.

English

This passage has not yet been translated.