2 Maccabees · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Eodem tempore, Antiochus secundam profectionem paravit in Ægyptum.2. Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri di...3. et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri...4. Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti.5. Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antioch...6. Jason vero non parcebat in cæde civibus suis, nec cogitabat pr...7. Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suar...8. Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno f...9. et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedæm...10. et qui insepultos multos abjecerat, ipse et illamentatus et in...11. His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Ju...12. Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus,...13. Fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum...14. Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadragin...15. Sed nec ista sufficiunt : ausus est etiam intrare templum univ...16. et scelestis manibus sumens sancta vasa, quæ ab aliis regibus ...17. Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter p...18. alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, ...19. Verum non propter locum, gentem : sed propter gentem, locum De...20. Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum : po...21. Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talent...22. Reliquit autem et præpositos ad affligendam gentem : Jerosolym...23. in Garizim autem Andronicum et Menelaum, qui gravius quam cete...24. Cumque appositus esset contra Judæos, misit odiosum principem ...25. Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad...26. Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit : et civi...27. Judas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in deser...Eodem tempore, Antiochus secundam profectionem paravit in Ægyptum.
This passage has not yet been translated.
Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aëra equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastis, quasi cohortes armatos :
This passage has not yet been translated.
et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum.
This passage has not yet been translated.
Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti.
This passage has not yet been translated.
Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Jason non minus mille viris, repente agressus est civitatem : et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem :
This passage has not yet been translated.
Jason vero non parcebat in cæde civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se trophæa capturum.
This passage has not yet been translated.
Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem.
This passage has not yet been translated.
Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patriæ et civium hostis, in Ægyptum extrusus est :
This passage has not yet been translated.
et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedæmonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus :
This passage has not yet been translated.
et qui insepultos multos abjecerat, ipse et illamentatus et insepultus abjicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans.
This passage has not yet been translated.
His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judæos : et ob hoc profectus ex Ægypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit.
This passage has not yet been translated.
Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare.
This passage has not yet been translated.
Fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces.
This passage has not yet been translated.
Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati.
This passage has not yet been translated.
Sed nec ista sufficiunt : ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriæ fuit proditor :
This passage has not yet been translated.
et scelestis manibus sumens sancta vasa, quæ ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat.
This passage has not yet been translated.
Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus : propter quod et accidit circa locum despectio :
This passage has not yet been translated.
alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia.
This passage has not yet been translated.
Verum non propter locum, gentem : sed propter gentem, locum Deus elegit.
This passage has not yet been translated.
Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum : postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.
This passage has not yet been translated.
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem.
This passage has not yet been translated.
Reliquit autem et præpositos ad affligendam gentem : Jerosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est :
This passage has not yet been translated.
in Garizim autem Andronicum et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus.
This passage has not yet been translated.
Cumque appositus esset contra Judæos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere, mulieres ac juvenes vendere.
This passage has not yet been translated.
Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati : et tunc feriatis Judæis arma capere suis præcepit.
This passage has not yet been translated.
Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit : et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit.
This passage has not yet been translated.
Judas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat : et fœni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
This passage has not yet been translated.