2 Maccabees · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antioche...2. contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognomi...3. Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio :4. nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et...5. Altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur.6. Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii...7. Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad...8. Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggeren...9. eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interfice...10. Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse : quas,...11. Alii vero, ad proximas coëuntes speluncas, et latenter sabbati...12. Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescan...13. Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia ager...14. Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspect...15. ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devoluti...16. Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet ...17. Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Ja...18. Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir ætate prov...19. At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam comple...20. Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustin...21. Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti propter anti...22. ut hoc facto, a morte liberaretur : et propter veterem viri am...23. At ille cogitare cœpit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dig...24. Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere : ut multi a...25. et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corrupti...26. Nam etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed m...27. Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus a...28. adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto anim...29. Hi autem qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in ...30. Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit : Domine, qui h...31. Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, se...Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judæos ut se transferrent a patriis et Dei legibus :
This passage has not yet been translated.
contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii : et in Garizim, prout erant hi qui locum inhabitabant, Jovis hospitalis.
This passage has not yet been translated.
Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio :
This passage has not yet been translated.
nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus : sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quæ non licebat.
This passage has not yet been translated.
Altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur.
This passage has not yet been translated.
Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judæum se esse quisquam confitebatur.
This passage has not yet been translated.
Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia : et cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire.
This passage has not yet been translated.
Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent, ut sacrificarent :
This passage has not yet been translated.
eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent : erat ergo videre miseriam.
This passage has not yet been translated.
Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse : quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt.
This passage has not yet been translated.
Alii vero, ad proximas coëuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre.
This passage has not yet been translated.
Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus : sed reputent ea quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
This passage has not yet been translated.
Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
This passage has not yet been translated.
Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat :
This passage has not yet been translated.
ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.
This passage has not yet been translated.
Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet : corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit.
This passage has not yet been translated.
Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem.
This passage has not yet been translated.
Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.
This passage has not yet been translated.
At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium.
This passage has not yet been translated.
Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitæ amorem.
This passage has not yet been translated.
Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus,
This passage has not yet been translated.
ut hoc facto, a morte liberaretur : et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem.
This passage has not yet been translated.
At ille cogitare cœpit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam, et ingenitæ nobilitatis canitiem, atque a puero optimæ conversationis actus : et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta, respondit cito, dicens præmitti se velle in infernum.
This passage has not yet been translated.
Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere : ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum,
This passage has not yet been translated.
et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram.
This passage has not yet been translated.
Nam etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus, effugiam.
This passage has not yet been translated.
Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo :
This passage has not yet been translated.
adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur.
This passage has not yet been translated.
Hi autem qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur.
This passage has not yet been translated.
Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit : Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores : secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior.
This passage has not yet been translated.
Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens.
This passage has not yet been translated.