2 Maccabees · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judæi autem ...2. Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennæi filius,...3. Joppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt : rogaverunt ...4. Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiesce...5. Quam crudelitatem Judas in suæ gentis homines factam ut cognov...6. venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu s...7. Et cum hæc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et ...8. Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniæ, velle pari modo f...9. Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succen...10. Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timo...11. Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset,...12. Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promisit pac...13. Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus muris...14. Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et...15. Machabæus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine ariet...16. et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles cædes f...17. Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt...18. et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloq...19. Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabæo, pe...20. At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis...21. Cognito autem Judæ adventu, Timotheus præmisit mulieres et fil...22. Cumque cohors Judæ prima apparuisset, timor hostibus incussus ...23. Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravi...24. Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris :...25. Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum...26. Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinq...27. Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem...28. Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires host...29. Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Jerosolymis sexce...30. Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judæis...31. gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus s...32. Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumææ.33. Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadr...34. Quibus congressis, contigit paucos ruere Judæorum.35. Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam ...36. At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis...37. incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam...38. Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam : et ...39. Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum ...40. Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idoloru...41. Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta ...42. atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum era...43. Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Je...44. (nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superflu...45. et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem accep...46. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, u...His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judæi autem agriculturæ operam dabant.
This passage has not yet been translated.
Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennæi filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.
This passage has not yet been translated.
Joppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt : rogaverunt Judæos cum quibus habitabant, ascendere scaphas quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus.
This passage has not yet been translated.
Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus : cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos.
This passage has not yet been translated.
Quam crudelitatem Judas in suæ gentis homines factam ut cognovit, præcepit viris qui erant cum ipso : et invocato justo judice Deo,
This passage has not yet been translated.
venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit.
This passage has not yet been translated.
Et cum hæc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus.
This passage has not yet been translated.
Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniæ, velle pari modo facere habitantibus secum Judæis,
This passage has not yet been translated.
Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit : ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
This passage has not yet been translated.
Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti.
This passage has not yet been translated.
Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos.
This passage has not yet been translated.
Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promisit pacem : dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
This passage has not yet been translated.
Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum : cui nomen Casphin.
This passage has not yet been translated.
Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam et blasphemantes, ac loquentes quæ fas non est.
This passage has not yet been translated.
Machabæus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Jericho, irruit ferociter muris :
This passage has not yet been translated.
et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles cædes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur.
This passage has not yet been translated.
Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianæi, Judæos :
This passage has not yet been translated.
et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio.
This passage has not yet been translated.
Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabæo, peremerunt a Timotheo relictos in præsidio, decem millia viros.
This passage has not yet been translated.
At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos.
This passage has not yet been translated.
Cognito autem Judæ adventu, Timotheus præmisit mulieres et filios, et reliquum apparatum, in præsidium quod Carnion dicitur : erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias.
This passage has not yet been translated.
Cumque cohors Judæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex præsentia Dei, qui universa conspicit : et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur.
This passage has not yet been translated.
Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum.
This passage has not yet been translated.
Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris : et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret.
This passage has not yet been translated.
Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem.
This passage has not yet been translated.
Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus.
This passage has not yet been translated.
Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat : et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant : in hac autem machinæ multæ et telorum erat apparatus.
This passage has not yet been translated.
Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem : et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt.
This passage has not yet been translated.
Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat.
This passage has not yet been translated.
Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint :
This passage has not yet been translated.
gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante.
This passage has not yet been translated.
Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumææ.
This passage has not yet been translated.
Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis.
This passage has not yet been translated.
Quibus congressis, contigit paucos ruere Judæorum.
This passage has not yet been translated.
Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat : et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit : atque ita Gorgias effugit in Maresa.
This passage has not yet been translated.
At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri :
This passage has not yet been translated.
incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit.
This passage has not yet been translated.
Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam : et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt.
This passage has not yet been translated.
Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.
This passage has not yet been translated.
Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judæos : omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse.
This passage has not yet been translated.
Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta :
This passage has not yet been translated.
atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt.
This passage has not yet been translated.
Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans
This passage has not yet been translated.
(nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis),
This passage has not yet been translated.
et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
This passage has not yet been translated.
Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.
This passage has not yet been translated.