2 Maccabees · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eup...2. et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum, secum ...3. Commiscuit autem se illis et Menelaus : et cum multa fallacia ...4. Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem : et su...5. Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggest...6. Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propelle...7. Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dar...8. Et quidem satis juste : nam quia multa erga aram Dei delicta c...9. Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judæ...10. Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum...11. quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentu...12. Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino mi...13. Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exe...14. Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatu...15. Et dato signo suis Dei victoriæ, juvenibus fortissimis electis...16. summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus...17. Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini pr...18. Sed rex, accepto gustu audaciæ Judæorum, arte difficultatem lo...19. et Bethsuræ, quæ erat Judæorum præsidium munitum, castra admov...20. His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat.21. Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico ...22. Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris : dex...23. commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellas...24. Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad G...25. Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amic...26. Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populu...Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Judæam,
This passage has not yet been translated.
et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos.
This passage has not yet been translated.
Commiscuit autem se illis et Menelaus : et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum.
This passage has not yet been translated.
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem : et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari.
This passage has not yet been translated.
Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris : hæc prospectum habebat in præceps.
This passage has not yet been translated.
Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum.
This passage has not yet been translated.
Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum.
This passage has not yet been translated.
Et quidem satis juste : nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus : ipse in cineris morte damnatus est.
This passage has not yet been translated.
Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judæis ostensurus.
This passage has not yet been translated.
Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos,
This passage has not yet been translated.
quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur : ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi.
This passage has not yet been translated.
Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent.
This passage has not yet been translated.
Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei.
This passage has not yet been translated.
Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit.
This passage has not yet been translated.
Et dato signo suis Dei victoriæ, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant :
This passage has not yet been translated.
summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini protectione.
This passage has not yet been translated.
Sed rex, accepto gustu audaciæ Judæorum, arte difficultatem locorum tentabat :
This passage has not yet been translated.
et Bethsuræ, quæ erat Judæorum præsidium munitum, castra admovebat : sed fugabatur, impingebat, minorabatur.
This passage has not yet been translated.
His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat.
This passage has not yet been translated.
Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus.
This passage has not yet been translated.
Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris : dextram dedit, accepit, abiit :
This passage has not yet been translated.
commisit cum Juda, superatus est.
Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est : et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit.
This passage has not yet been translated.
Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem.
This passage has not yet been translated.
Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiæ conventionem, indignantes ne forte fœdus irrumperent.
This passage has not yet been translated.
Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam : et hoc modo regis profectio et reditus processit.
This passage has not yet been translated.