2 Chronicles · 13

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa : et erat bellum inter Abiam et Jeroboam.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia : Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait : Audi, Jeroboam, et omnis Israël.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis ?

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial, et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis : porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum : quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo :

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam : nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos : filii Israël, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Hæc illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere cœperunt.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Omnesque viri Juda vociferati sunt : et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Fugeruntque filii Israël Judam, et tradidit eos Deus in manu eorum.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna : et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta millia virorum fortium.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus :

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia : quem percussit Dominus, et mortuus est.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim : procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetæ.

English

This passage has not yet been translated.