2 Chronicles · 14

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Et confregit statuas, lucosque succidit :

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata :

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Ædificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Dixit autem Judæ : Ædificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia : omnes isti viri fortissimi.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis : et venit usque Maresa.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quæ est juxta Maresa :

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

et invocavit Dominum Deum, et ait : Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster : in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es : non prævaleat contra te homo.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Exterruit itaque Dominus Æthiopes coram Asa et Juda : fugeruntque Æthiopes.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara : et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa,

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ : grandis quippe cunctos terror invaserat : et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum : reversique sunt in Jerusalem.

English

This passage has not yet been translated.