2 Chronicles · 15

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quæsierint eum, reperient eum.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum :

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ : erit enim merces operi vestro.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim : et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon : plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum,

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

omnes qui erant in Juda, cum execratione : in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt : præstititque eis Dominus requiem per circuitum.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Excelsa autem derelicta sunt in Israël : attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

eaque quæ voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.

English

This passage has not yet been translated.