2 Chronicles · 16
Verses
⋯
Individual passages
1. Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Isra...2. Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini,...3. Fœdus inter me et te est ; pater quoque meus et pater tuus hab...4. Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urb...5. Quod cum audisset Baasa, desiit ædificare Rama, et intermisit ...6. Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides d...7. In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et di...8. Nonne Æthiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equi...9. Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent f...10. Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum : ...11. Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum...12. Ægrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedu...13. Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesim...14. Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civit...Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israël in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
This passage has not yet been translated.
Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fœdus inter me et te est ; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam : quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël, facias eum a me recedere.
This passage has not yet been translated.
Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël : qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset Baasa, desiit ædificare Rama, et intermisit opus suum.
This passage has not yet been translated.
Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa, ædificavitque ex eis Gabaa et Maspha.
This passage has not yet been translated.
In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei : Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua.
This passage has not yet been translated.
Nonne Æthiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua ?
This passage has not yet been translated.
Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.
This passage has not yet been translated.
Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum : valde quippe super hoc fuerat indignatus : et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
This passage has not yet been translated.
Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
This passage has not yet been translated.
Ægrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.
This passage has not yet been translated.
Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.
This passage has not yet been translated.
Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David : posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.
This passage has not yet been translated.