2 Chronicles · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.2. Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ eran...3. Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David pat...4. sed in Deo patris sui : et perrexit in præceptis illius, et no...5. Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Jud...6. Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam...7. Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail,...8. et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asaël q...9. docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et ...10. Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ ...11. Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal arge...12. Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : a...13. Et multa opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatore...14. quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in J...15. Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.16. Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, e...17. Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium...18. Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia ex...19. Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in...Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.
This passage has not yet been translated.
Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus.
This passage has not yet been translated.
Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis : et non speravit in Baalim,
This passage has not yet been translated.
sed in Deo patris sui : et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israël.
This passage has not yet been translated.
Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat : factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria.
This passage has not yet been translated.
Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
This passage has not yet been translated.
Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda :
This passage has not yet been translated.
et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asaël quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes :
This passage has not yet been translated.
docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.
This passage has not yet been translated.
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.
This passage has not yet been translated.
Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti : Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
This passage has not yet been translated.
Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
This passage has not yet been translated.
Et multa opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,
This passage has not yet been translated.
quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
This passage has not yet been translated.
Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
This passage has not yet been translated.
Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
This passage has not yet been translated.
Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
This passage has not yet been translated.
Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
This passage has not yet been translated.
Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda.
This passage has not yet been translated.