2 Chronicles · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate con...2. Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum...3. Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda : Veni mecum ...4. Dixitque Josaphat ad regem Israël : Consule, obsecro, impræsen...5. Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros,...6. Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut a...7. Et ait rex Israël ad Josaphat : Est vir unus a quo possumus qu...8. Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei : Voca c...9. Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in so...10. Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait...11. Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant : Asc...12. Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi : En ver...13. Cui respondit Michæas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit...14. Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michæa, ire debemus in Ramo...15. Dixitque rex : Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loqu...16. At ille ait : Vidi universum Israël dispersum in montibus, sic...17. Et ait rex Israël ad Josaphat : Nonne dixi tibi quod non proph...18. At ille : Idcirco, ait, audite verbum Domini : vidi Dominum se...19. Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël ut ascenda...20. processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decip...21. At ille respondit : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore om...22. Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omniu...23. Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ m...24. Dixitque Michæas : Tu ipse videbis in die illo, quando ingress...25. Præcepit autem rex Israël, dicens : Tollite Michæam, et ducite...26. Et dicetis : Hæc dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date...27. Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus...28. Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.29. Dixitque rex Israël ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pu...30. Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne ...31. Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : ...32. Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, ...33. Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, e...34. Et finita est pugna in die illo : porro rex Israël stabat in c...Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
This passage has not yet been translated.
Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego, et tu : sicut populus tuus, sic et populus meus : tecumque erimus in bello.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Josaphat ad regem Israël : Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini.
This passage has not yet been translated.
Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ?
This passage has not yet been translated.
Et ait rex Israël ad Josaphat : Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore : est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris, rex, hoc modo.
This passage has not yet been translated.
Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Michæam filium Jemla.
This passage has not yet been translated.
Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis.
This passage has not yet been translated.
Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
This passage has not yet been translated.
Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
This passage has not yet been translated.
Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant : quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
This passage has not yet been translated.
Cui respondit Michæas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite : cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.
This passage has not yet been translated.
Dixitque rex : Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
This passage has not yet been translated.
At ille ait : Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore : et dixit Dominus : Non habent isti dominos : revertatur unusquisque in domum suam in pace.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex Israël ad Josaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt ?
This passage has not yet been translated.
At ille : Idcirco, ait, audite verbum Domini : vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,
This passage has not yet been translated.
processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo, inquit, decipies ?
This passage has not yet been translated.
At ille respondit : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita.
This passage has not yet been translated.
Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
This passage has not yet been translated.
Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque Michæas : Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
This passage has not yet been translated.
Præcepit autem rex Israël, dicens : Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.
This passage has not yet been translated.
Et dicetis : Hæc dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite, omnes populi.
This passage has not yet been translated.
Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.
This passage has not yet been translated.
Dixitque rex Israël ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam : tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum.
This passage has not yet been translated.
Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël.
This passage has not yet been translated.
Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes : at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
This passage has not yet been translated.
Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum.
This passage has not yet been translated.
Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait : Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
This passage has not yet been translated.
Et finita est pugna in die illo : porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.
This passage has not yet been translated.