2 Chronicles · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in...2. Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum : Impio ...3. sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de...4. Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est a...5. Constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda muniti...6. et præcipiens judicibus : Videte, ait, quid faciatis : non eni...7. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : n...8. In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes...9. Præcepitque eis, dicens : Sic agetis in timore Domini fidelite...10. Omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitan...11. Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum p...Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum : Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris :
This passage has not yet been translated.
sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.
This passage has not yet been translated.
Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
This passage has not yet been translated.
Constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca,
This passage has not yet been translated.
et præcipiens judicibus : Videte, ait, quid faciatis : non enim hominis exercetis judicium, sed Domini : et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.
This passage has not yet been translated.
Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
This passage has not yet been translated.
In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus.
This passage has not yet been translated.
Præcepitque eis, dicens : Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
This passage has not yet been translated.
Omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de cæremoniis, de justificationibus : ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros : sic ergo agentes non peccabitis.
This passage has not yet been translated.
Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit : porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent : habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.
This passage has not yet been translated.