2 Chronicles · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte ...2. Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui.3. Et hæc sunt fundamenta quæ jecit Salomon, ut ædificaret domum ...4. Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum juxta men...5. Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et lamina...6. Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.7. Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, ...8. Fecit quoque domum Sancti sanctorum : longitudinem juxta latit...9. Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinqu...10. Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere stat...11. Alæ cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala hab...12. Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tan...13. Igitur alæ utriusque cherubim expansæ erant et extendebantur p...14. Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso : et...15. Ante fores etiam templi duas columnas, quæ triginta et quinque...16. Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capit...17. Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextr...Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi.
This passage has not yet been translated.
Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui.
This passage has not yet been translated.
Et hæc sunt fundamenta quæ jecit Salomon, ut ædificaret domum Dei : longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.
This passage has not yet been translated.
Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti : porro altitudo centum viginti cubitorum erat : et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
This passage has not yet been translated.
Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum : sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.
This passage has not yet been translated.
Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.
This passage has not yet been translated.
Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia : et cælavit cherubim in parietibus.
This passage has not yet been translated.
Fecit quoque domum Sancti sanctorum : longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti : et latitudinem similiter viginti cubitorum : et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.
This passage has not yet been translated.
Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent : cœnacula quoque texit auro.
This passage has not yet been translated.
Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario : et texit eos auro.
This passage has not yet been translated.
Alæ cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus : et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.
This passage has not yet been translated.
Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem : et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.
This passage has not yet been translated.
Igitur alæ utriusque cherubim expansæ erant et extendebantur per cubitos viginti : ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versæ ad exteriorem domum.
This passage has not yet been translated.
Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso : et intexuit ei cherubim.
This passage has not yet been translated.
Ante fores etiam templi duas columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis : porro capita earum, quinque cubitorum.
This passage has not yet been translated.
Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum : malogranata etiam centum, quæ catenulis interposuit.
This passage has not yet been translated.
Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris : eam quæ a dextris erat, vocavit Jachin : et quæ ad lævam, Booz.
This passage has not yet been translated.